|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter,
Christo baptizato, fuit vox patris audita filium protestantis.
Filius enim et spiritus sanctus, secundum hoc quod sensibiliter
apparuerunt, dicuntur visibiliter esse missi. Sed patri non convenit
mitti, ut patet per Augustinum, in II de Trin. Ergo etiam nec
apparere.
2. Praeterea, vox est significativa verbi in corde concepti. Sed
pater non est verbum. Ergo inconvenienter manifestatur in voce.
3. Praeterea, homo Christus non incoepit esse filius Dei in
Baptismo, sicut quidam haeretici putaverunt, sed a principio suae
conceptionis fuit filius Dei. Magis ergo in nativitate debuit vox
patris protestari Christi divinitatem, quam in eius Baptismo.
Sed contra est quod dicitur Matth. III, ecce, vox de caelis
dicens, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in Baptismo
Christi, qui fuit exemplar nostri Baptismi, demonstrari debuit quod
in nostro Baptismo perficitur. Baptismus autem quo baptizantur
fideles, consecratur in invocatione et virtute Trinitatis, secundum
illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine patris et filii et spiritus sancti. Et ideo in Baptismo
Christi, ut Hieronymus dicit, mysterium Trinitatis demonstratur,
dominus ipse in natura humana baptizatur; spiritus sanctus descendit in
habitu columbae; patris vox testimonium filio perhibentis auditur. Et
ideo conveniens fuit ut in illo Baptismo pater declararetur in voce.
Ad primum ergo dicendum quod missio visibilis addit aliquid super
apparitionem, scilicet auctoritatem mittentis. Et ideo filius et
spiritus sanctus, qui sunt ab alio, dicuntur non solum apparere, sed
etiam visibiliter mitti. Pater autem, qui non est ab alio, apparere
quidem potest, visibiliter autem mitti non potest.
Ad secundum dicendum quod pater non demonstratur in voce nisi sicut
auctor vocis, vel loquens per vocem. Et quia proprium est patri
producere verbum, quod est dicere vel loqui, ideo convenientissime
pater per vocem manifestatus est, quae significat verbum. Unde et
ipsa vox a patre emissa filiationem verbi protestatur. Et sicut
species columbae, in qua demonstratus est spiritus sanctus, non est
natura spiritus sancti; nec species hominis, in qua demonstratus est
ipse filius, est ipsa natura filii Dei, ita etiam ipsa vox non
pertinet ad naturam verbi vel patris loquentis. Unde Ioan. V
dominus dicit, neque vocem eius, idest patris, unquam audistis,
neque speciem eius vidistis. Per quod, sicut Chrysostomus dicit,
super Ioan., paulatim eos in philosophicum dogma inducens, ostendit
quoniam neque vox circa Deum est neque species, sed superior et
figuris est et loquelis talibus. Et sicut columbam, et etiam humanam
naturam a Christo assumptam, tota Trinitas operata est, ita etiam
formationem vocis, sed tamen in voce declaratur solus pater ut
loquens, sicut naturam humanam solus filius assumpsit, et sicut in
columba solus spiritus sanctus demonstratus est; ut patet per
Augustinum, in libro de fide ad Petrum.
Ad tertium dicendum quod divinitas Christi non debuit omnibus in eius
nativitate manifestari, sed magis occultari in defectibus infantilis
aetatis. Sed quando iam pervenit ad perfectam aetatem, in qua
oportebat eum docere et miracula facere et homines ad se convertere,
tunc testimonio patris erat eius divinitas indicanda, ut eius doctrina
credibilior fieret. Unde et ipse dicit, Ioan. V, qui misit me
pater, ipse testimonium perhibet de me. Et hoc praecipue in
Baptismo, per quem homines renascuntur in filios Dei adoptivos,
filii enim Dei adoptivi instituuntur ad similitudinem filii naturalis,
secundum illud Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit
conformes fieri imaginis filii sui. Unde Hilarius dicit, super
Matth., quod super Iesum baptizatum descendit spiritus sanctus, et
vox patris audita est dicentis, hic est filius meus dilectus, ut ex
his quae consummabantur in Christo, cognosceremus, post aquae
lavacrum, et de caelestibus partibus sanctum in nos spiritum avolare,
et paternae vocis adoptione Dei filios fieri.
|
|