|
Deinde considerandum est de unione ex parte assumpti. Circa quod
primo considerandum occurrit de his quae sunt a verbo Dei assumpta;
secundo, de coassumptis, quae sunt perfectiones et defectus.
Assumpsit autem filius Dei humanam naturam, et partes eius. Unde
circa primum triplex consideratio occurrit, prima est, quantum ad
ipsam naturam humanam; secunda est, quantum ad partes ipsius;
tertia, quantum ad ordinem assumptionis. Circa primum quaeruntur
sex. Primo, utrum humana natura fuerit magis assumptibilis a filio
Dei quam aliqua alia natura. Secundo, utrum assumpserit personam.
Tertio, utrum assumpserit hominem. Quarto, utrum fuisset conveniens
quod assumpsisset humanam naturam a singularibus separatam. Quinto,
utrum fuerit conveniens quod assumpsisset humanam naturam in omnibus
singularibus. Sexto, utrum fuerit conveniens quod assumeret humanam
naturam in aliquo homine ex stirpe Adae progenito.
|
|