|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod humana natura non fuerit
magis assumptibilis a filio Dei quam quaelibet alia natura. Dicit
enim Augustinus, in epistola ad Volusianum, in rebus mirabiliter
factis tota ratio facti est potentia facientis. Sed potentia Dei
facientis incarnationem, quae est opus maxime mirabile, non limitatur
ad unam naturam, cum potentia Dei sit infinita. Ergo natura humana
non est magis assumptibilis a Deo quam aliqua alia creatura.
2. Praeterea, similitudo est ratio faciens ad congruitatem
incarnationis divinae personae, ut supra dictum est. Sed sicut in
natura rationali invenitur similitudo imaginis, ita in natura
irrationali invenitur similitudo vestigii. Ergo creatura irrationalis
assumptibilis fuit, sicut humana natura.
3. Praeterea, in natura angelica invenitur expressior Dei
similitudo quam in natura humana, sicut Gregorius dicit, in homilia
de centum ovibus, introducens illud Ezech. XXVIII, tu
signaculum similitudinis. Invenitur etiam in Angelo peccatum, sicut
in homine, secundum illud Iob IV, in Angelis suis reperit
pravitatem. Ergo natura angelica fuit ita assumptibilis sicut natura
hominis.
4. Praeterea, cum Deo competat summa perfectio, tanto magis est
Deo aliquid simile, quanto est magis perfectum. Sed totum universum
est magis perfectum quam partes eius, inter quas est humana natura.
Ergo totum universum est magis assumptibile quam humana natura.
Sed contra est quod dicitur Prov. VIII, ex ore sapientiae
genitae, deliciae meae esse cum filiis hominum. Et ita videtur esse
quaedam congruentia unionis filii Dei ad humanam naturam.
Respondeo dicendum quod aliquid assumptibile dicitur quasi aptum assumi
a divina persona. Quae quidem aptitudo non potest intelligi secundum
potentiam passivam naturalem, quae non se extendit ad id quod
transcendit ordinem naturalem, quem transcendit unio personalis
creaturae ad Deum. Unde relinquitur quod assumptibile aliquid dicatur
secundum congruentiam ad unionem praedictam. Quae quidem congruentia
attenditur secundum duo in humana natura, scilicet secundum eius
dignitatem; et necessitatem. Secundum dignitatem quidem, quia humana
natura, inquantum est rationalis et intellectualis, nata est
contingere aliqualiter ipsum verbum per suam operationem, cognoscendo
scilicet et amando ipsum. Secundum necessitatem autem, quia indigebat
reparatione, cum subiaceret originali peccato. Haec autem duo soli
humanae naturae conveniunt, nam creaturae irrationali deest congruitas
dignitatis; naturae autem angelicae deest congruitas praedictae
necessitatis. Unde relinquitur quod sola natura humana sit
assumptibilis.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae denominantur aliquales ex eo
quod competit eis secundum proprias causas, non autem ex eo quod
convenit eis secundum primas causas et universales, sicut dicimus
aliquem morbum esse incurabilem, non quia non potest curari a Deo,
sed quia per propria principia subiecti curari non potest. Sic ergo
dicitur aliqua creatura non esse assumptibilis, non ad subtrahendum
aliquid divinae potentiae, sed ad ostendendum conditionem creaturae
quae ad hoc aptitudinem non habet.
Ad secundum dicendum quod similitudo imaginis attenditur in natura
humana secundum quod est capax Dei, scilicet ipsum attingendo propria
operatione cognitionis et amoris. Similitudo autem vestigii attenditur
solum secundum repraesentationem aliquam ex impressione divina in
creatura existentem, non autem ex eo quod creatura irrationalis, in
qua est sola talis similitudo possit ad Deum attingere per solam suam
operationem. Quod autem deficit a minori, non habet congruitatem ad
id quod est maius, sicut corpus quod non est aptum perfici anima
sensitiva, multo minus est aptum perfici anima intellectiva. Multo
autem est maior et perfectior unio ad Deum secundum esse personale quam
quae est secundum operationem. Et ideo creatura irrationalis, quae
deficit ab unione ad Deum per operationem, non habet congruitatem ut
uniatur ei secundum esse personale.
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt Angelum non esse
assumptibilem, quia a principio suae creationis est in sua
personalitate perfectus, cum non subiaceat generationi et corruptioni.
Unde non potuisset in unitatem divinae personae assumi nisi eius
personalitas destrueretur, quod neque convenit incorruptibilitati
naturae eius; neque bonitati assumentis, ad quam non pertinet quod
aliquid perfectionis in creatura assumpta corrumpat. Sed hoc non
videtur totaliter excludere congruitatem assumptionis angelicae
naturae. Potest enim Deus producendo novam angelicam naturam,
copulare eam sibi in unitate personae, et sic nihil praeexistens ibi
corrumperetur. Sed, sicut dictum est, deest congruitas ex parte
necessitatis, quia, etsi natura angelica in aliquibus peccato
subiaceat, est tamen eius peccatum irremediabile ut in prima parte
habitum est.
Ad quartum dicendum quod perfectio universi non est perfectio unius
personae vel suppositi, sed eius quod est unum sub positione vel
ordine. Cuius plurimae partes non sunt assumptibiles, ut dictum est.
Unde relinquitur quod solum natura humana sit assumptibilis.
|
|