|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit
personam. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod filius Dei
assumpsit humanam naturam in atomo, idest, in individuo. Sed
individuum rationalis naturae est persona, ut patet per Boetium, in
libro de duabus naturis. Ergo filius Dei personam assumpsit.
2. Praeterea, Damascenus dicit quod filius Dei assumpsit ea quae
in natura nostra plantavit. Plantavit autem ibi personalitatem. Ergo
filius Dei assumpsit personam.
3. Praeterea, nihil consumitur nisi quod est. Sed Innocentius
III dicit, in quadam decretali, quod persona Dei consumpsit
personam hominis. Ergo videtur quod persona hominis fuit prius
assumpta.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
quod Deus naturam hominis assumpsit, non personam.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur assumi ex eo quod ad aliquid
sumitur. Unde illud quod assumitur oportet praeintelligi assumptioni,
sicut id quod movetur localiter praeintelligitur ipsi motui. Persona
autem non praeintelligitur in humana natura assumptioni, sed magis se
habet ut terminus assumptionis, ut supra dictum est. Si enim
praeintelligeretur, vel oporteret quod corrumperetur, et sic frustra
esset assumpta. Vel quod remaneret post unionem, et sic essent duae
personae, una assumens et alia assumpta; quod est erroneum, ut supra
ostensum est. Unde relinquitur quod nullo modo filius Dei assumpsit
humanam personam.
Ad primum ergo dicendum quod naturam humanam assumpsit filius Dei in
atomo, idest, in individuo quod non est aliud a supposito increato
quod est persona filii Dei. Unde non sequitur quod persona sit
assumpta.
Ad secundum dicendum quod naturae assumptae non deest propria
personalitas propter defectum alicuius quod ad perfectionem humanae
naturae pertineat, sed propter additionem alicuius quod est supra
humanam naturam, quod est unio ad divinam personam.
Ad tertium dicendum quod consumptio ibi non importat destructionem
alicuius quod prius fuerat, sed impeditionem eius quod aliter esse
posset. Si enim humana natura non esset assumpta a divina persona,
natura humana propriam personalitatem haberet. Et pro tanto dicitur
persona consumpsisse personam, licet improprie, quia persona divina
sua unione impedivit ne humana natura propriam personalitatem haberet.
|
|