|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod persona divina
assumpserit hominem. Dicitur enim in Psalmo, beatus quem elegisti et
assumpsisti, quod Glossa exponit de Christo. Et Augustinus dicit,
in libro de agone Christiano, filius Dei hominem assumpsit, et in
illo humana perpessus est.
2. Praeterea, hoc nomen homo significat naturam humanam. Sed
filius Dei assumpsit humanam naturam. Ergo assumpsit hominem.
3. Praeterea, filius Dei est homo. Sed non est homo quem non
assumpsit quia sic esset pari ratione Petrus, vel quilibet alius
homo. Ergo est homo quem assumpsit.
Sed contra est auctoritas Felicis Papae et martyris, quae
introducitur in Ephesina synodo, credimus in dominum nostrum Iesum
Christum, de virgine Maria natum quia ipse est Dei sempiternus
filius et verbum, et non homo a Deo assumptus, ut alter sit praeter
illum. Neque enim hominem assumpsit Dei filius ut alter sit praeter
ipsum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod assumitur
non est terminus assumptionis, sed assumptioni praeintelligitur.
Dictum est autem quod individuum in quo assumitur natura humana, non
est aliud quam divina persona, quae est terminus assumptionis. Hoc
autem nomen homo significat humanam naturam prout est nata in supposito
esse, quia, ut dicit Damascenus, sicut hoc nomen Deus significat
eum qui habet divinam naturam, ita hoc nomen homo significat eum qui
habet humanam naturam. Et ideo non est proprie dictum quod filius Dei
assumpsit hominem, supponendo, sicut rei veritas se habet, quod in
Christo sit unum suppositum et una hypostasis. Sed secundum illos qui
ponunt in Christo duas hypostases vel duo supposita, convenienter et
proprie dici posset quod filius Dei hominem assumpsisset. Unde et
prima opinio quae ponitur sexta distinctione tertii libri sententiarum
concedit hominem esse assumptum. Sed illa opinio erronea est, ut
supra ostensum est.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi locutiones non sunt
extendendae, tanquam propriae, sed pie sunt exponendae, ubicumque a
sacris doctoribus ponuntur; ut dicamus hominem assumptum, quia eius
natura est assumpta; et quia assumptio terminata est ad hoc quod filius
Dei sit homo.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen homo significat naturam humanam in
concreto, prout scilicet est in aliquo supposito. Et ideo, sicut non
possumus dicere quod suppositum sit assumptum, ita non possumus dicere
quod homo sit assumptus.
Ad tertium dicendum quod filius Dei non est homo quem assumpsit; sed
cuius naturam assumpsit.
|
|