|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius Dei debuit
assumere naturam humanam abstractam ab omnibus individuis. Assumptio
enim naturae humanae facta est ad communem omnium hominum salutem, unde
dicitur I Tim. IV, de Christo, quod est salvator omnium
hominum, maxime fidelium. Sed natura prout est in individuis,
recedit a sua communitate. Ergo filius Dei debuit humanam naturam
assumere prout est ab omnibus individuis abstracta.
2. Praeterea, in omnibus quod nobilissimum est Deo est
attribuendum. Sed in unoquoque genere id quod est per se potissimum
est. Ergo filius Dei debuit assumere per se hominem. Quod quidem,
secundum Platonicos, est humana natura ab individuis separata. Hanc
ergo debuit filius Dei assumere.
3. Praeterea, natura humana non est assumpta a filio Dei prout
significatur in concreto per hoc nomen homo, ut dictum est. Sic autem
significatur prout est in singularibus, ut ex dictis patet. Ergo
filius Dei assumpsit humanam naturam prout est ab individuis separata.
Sed contra est quod dicit Damascenus, in III libro, Dei verbum
incarnatum neque eam quae nuda contemplatione consideratur naturam
assumpsit. Non enim incarnatio hoc, sed deceptio, et fictio
incarnationis. Sed natura humana prout est a singularibus separata vel
abstracta, in nuda contemplatione cogitatur, quia secundum seipsam non
subsistit, ut idem Damascenus dicit. Ergo filius Dei non assumpsit
humanam naturam secundum quod est a singularibus separata.
Respondeo dicendum quod natura hominis, vel cuiuscumque alterius rei
sensibilis, praeter esse quod in singularibus habet, dupliciter potest
intelligi, uno modo, quasi per seipsam esse habeat praeter materiam,
sicut Platonici posuerunt; alio modo, sicut in intellectu existens,
vel humano vel divino. Per se quidem subsistere non potest, ut
philosophus probat, in VII Metaphys., quia ad naturam speciei
rerum sensibilium pertinet materia sensibilis, quae ponitur in eius
definitione; sicut carnes et ossa in definitione hominis. Unde non
potest esse quod natura humana sit praeter materiam sensibilem. Si
tamen esset hoc modo subsistens natura humana, non fuisset conveniens
ut a verbo Dei assumeretur. Primo quidem, quia assumptio ista
terminatur ad personam. Hoc autem est contra rationem formae
communis, ut sic in persona individuetur. Secundo, quia naturae
communi non possunt attribui nisi operationes communes et universales,
secundum quas homo nec meretur nec demeretur, cum tamen illa assumptio
ad hoc facta sit ut filius Dei in natura assumpta nobis mereretur.
Tertio quia natura sic existens non est sensibilis, sed
intelligibilis. Filius autem Dei assumpsit humanam naturam ut
hominibus in ea visibilis appareret, secundum illud Baruch III,
post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Similiter etiam non potuit assumi natura humana a filio Dei secundum
quod est in intellectu divino. Quia sic nihil aliud esset quam natura
divina, et per hunc modum, ab aeterno esset in filio Dei humana
natura. Similiter non convenit dicere quod filius Dei assumpserit
humanam naturam prout est in intellectu humano. Quia hoc nihil aliud
esset quam si intelligeretur assumere naturam humanam. Et sic, si non
assumeret eam in rerum natura, esset intellectus falsus. Nec aliud
esset quam fictio quaedam incarnationis, ut Damascenus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod filius Dei incarnatus est communis omnium
salvator, non communitate generis vel speciei, quae attribuitur
naturae ab individuis separatae, sed communitate causae, prout filius
Dei incarnatus est universalis causa salutis humanae.
Ad secundum dicendum quod per se homo non invenitur in rerum natura ita
quod sit praeter singularia, sicut Platonici posuerunt. Quamvis
quidam dicant quod Plato non intellexit hominem separatum esse nisi in
intellectu divino. Et sic non oportuit quod assumeretur a verbo, cum
ab aeterno sibi affuerit.
Ad tertium dicendum quod natura humana, quamvis non sit assumpta in
concreto ut suppositum praeintelligatur assumptioni, sic tamen assumpta
est in individuo, quia assumpta est ut sit in individuo.
|
|