|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius Dei humanam
naturam assumere debuit in omnibus individuis. Id enim quod primo et
per se assumptum est, est natura humana. Sed quod convenit per se
alicui naturae, convenit omnibus in eadem natura existentibus. Ergo
conveniens fuit ut natura humana assumeretur a Dei verbo in omnibus
suppositis.
2. Praeterea, incarnatio divina processit ex divina caritate, ideo
dicitur Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum
unigenitum daret. Sed caritas facit ut aliquis se communicet amicis
quantum possibile est. Possibile autem fuit filio Dei ut plures
naturas hominum assumeret, ut supra dictum est, et, eadem ratione,
omnes. Ergo conveniens fuit ut filius Dei assumeret naturam in
omnibus suis suppositis.
3. Praeterea, sapiens operator perficit opus suum breviori via qua
potest. Sed brevior via fuisset si omnes homines assumpti fuissent ad
naturalem filiationem, quam quod per unum filium naturalem multi in
adoptionem filiorum adducantur, ut dicitur Galat. IV. Ergo natura
humana debuit a filio Dei assumi in omnibus suppositis.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod filius
Dei non assumpsit humanam naturam quae in specie consideratur, neque
enim omnes hypostases eius assumpsit.
Respondeo dicendum quod non fuit conveniens quod humana natura in
omnibus suis suppositis a verbo assumeretur. Primo quidem, quia
tolleretur multitudo suppositorum humanae naturae, quae est ei
connaturalis. Cum enim in natura assumpta non sit considerare aliud
suppositum praeter personam assumentem, ut supra dictum est; si non
esset natura humana nisi assumpta, sequeretur quod non esset nisi unum
suppositum humanae naturae, quod est persona assumens. Secundo, quia
hoc derogaret dignitati filii Dei incarnati, prout est primogenitus in
multis fratribus secundum humanam naturam, sicut est primogenitus omnis
creaturae secundum divinam. Essent enim tunc omnes homines aequalis
dignitatis. Tertio, quia conveniens fuit quod, sicut unum suppositum
divinum est incarnatum, ita unam solam naturam humanam assumeret, ut
ex utraque parte unitas inveniatur.
Ad primum ergo dicendum quod assumi convenit secundum se humanae
naturae, quia scilicet non convenit ei ratione personae, sicut naturae
divinae convenit assumere ratione personae. Non autem quia convenit ei
secundum se sicut pertinens ad principia essentialia eius, vel sicut
naturalis eius proprietas, per quem modum conveniret omnibus eius
suppositis.
Ad secundum dicendum quod dilectio Dei ad homines manifestatur non
solum in ipsa assumptione humanae naturae, sed praecipue per ea quae
passus est in natura humana pro aliis hominibus, secundum illud Rom.
V, commendat autem Deus suam caritatem in nobis, quia, cum inimici
essemus, Christus pro nobis mortuus est. Quod locum non haberet si
in omnibus hominibus naturam humanam assumpsisset.
Ad tertium dicendum quod ad brevitatem viae quam sapiens operator
observat, pertinet quod non faciat per multa quod sufficienter potest
fieri per unum. Et ideo convenientissimum fuit quod per unum hominem
alii omnes salvarentur.
|
|