|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens ut
filius Dei humanam naturam assumeret ex stirpe Adae. Dicit enim
apostolus, ad Heb. VII, decebat ut esset nobis pontifex
segregatus a peccatoribus. Sed magis esset a peccatoribus segregatus
si non assumpsisset humanam naturam ex stirpe Adae peccatoris. Ergo
videtur quod non debuit de stirpe Adae naturam humanam assumere.
2. Praeterea, in quolibet genere nobilius est principium eo quod est
ex principio. Si igitur assumere voluit humanam naturam, magis debuit
eam assumere in ipso Adam.
3. Praeterea, gentiles fuerunt magis peccatores quam Iudaei, ut
dicit Glossa, Galat. II, super illud, nos natura Iudaei, non
ex gentibus peccatores. Si ergo ex peccatoribus naturam humanam
assumere voluit, debuit eam magis assumere ex gentilibus quam ex stirpe
Abrahae, qui fuit iustus.
Sed contra est quod Luc. III generatio domini reducitur usque ad
Adam.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIII de
Trin., poterat Deus hominem aliunde suscipere, non de genere illius
Adae qui suo peccato obligavit genus humanum. Sed melius iudicavit et
de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem Deus, per quem
generis humani vinceret inimicum. Et hoc propter tria. Primo
quidem, quia hoc videtur ad iustitiam pertinere, ut ille satisfaciat
qui peccavit. Et ideo de natura per ipsum corrupta debuit assumi id
per quod satisfactio erat implenda pro tota natura. Secundo, hoc
etiam pertinet ad maiorem hominis dignitatem, dum ex illo genere victor
Diaboli nascitur quod per Diabolum fuerat victum. Tertio, quia per
hoc etiam Dei potentia magis ostenditur, dum de natura corrupta et
infirma assumpsit id quod in tantam virtutem et dignitatem est
promotum.
Ad primum ergo dicendum quod Christus debuit esse a peccatoribus
segregatus quantum ad culpam, quam venerat destruere, non quantum ad
naturam, quam venerat salvare; secundum quam debuit per omnia
fratribus assimilari, ut idem apostolus dicit, Heb. II. Et in
hoc etiam mirabilior est eius innocentia, quod de massa peccato
subiecta natura assumpta tantam habuit puritatem.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, oportuit eum qui peccata
venerat tollere, esse a peccatoribus segregatum quantum ad culpam, cui
Adam subiacuit, et quem Christus a suo delicto eduxit, ut dicitur
Sap. X. Oportebat autem eum qui mundare omnes venerat, non esse
mundandum, sicut et in quolibet genere motus primum movens est immobile
secundum illum motum, sicut primum alterans est inalterabile. Et ideo
non fuit conveniens ut assumeret humanam naturam in ipso Adam.
Ad tertium dicendum quod, quia Christus debebat esse maxime a
peccatoribus segregatus quantum ad culpam, quasi summam innocentiae
obtinens, conveniens fuit ut a primo peccatore usque ad Christum
perveniretur mediantibus quibusdam iustis, in quibus perfulgerent
quaedam insignia futurae sanctitatis. Propter hoc etiam in populo ex
quo Christus erat nasciturus instituit Deus quaedam sanctitatis
signa, quae incoeperunt in Abraham, qui primus promissionem accepit
de Christo, et circumcisionem in signum foederis consummandi, ut
dicitur Gen. XVII.
|
|