|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit
inter homines conversari, sed solitariam agere vitam. Oportebat enim
quod Christus sua conversatione non solum se hominem ostenderet, sed
etiam Deum. Sed Deum non convenit cum hominibus conversari, dicitur
enim Dan. II, exceptis diis, quorum non est cum hominibus
conversatio; et philosophus dicit, in I Polit., quod ille qui
solitarius vivit, aut est bestia, si scilicet propter saevitiam hoc
faciat, aut est Deus, si hoc faciat propter contemplandam veritatem.
Ergo videtur quod non fuerit conveniens Christum inter homines
conversari.
2. Praeterea, Christus, dum in carne mortali vixit, debuit
perfectissimam vitam ducere. Perfectissima autem vita est
contemplativa, ut in secunda parte habitum est. Ad vitam autem
contemplativam maxime competit solitudo, secundum illud Osee II,
ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Ergo videtur quod
Christus debuerit solitariam vitam ducere.
3. Praeterea, conversatio Christi debuit esse uniformis, quia
semper in eo debuit apparere quod optimum est. Sed quandoque Christus
solitaria loca quaerebat, turbas declinans, unde Remigius dicit,
super Matth., tria refugia legitur dominus habuisse, navim, montem
et desertum, ad quorum alterum, quotiescumque a turbis comprimebatur,
conscendebat. Ergo et semper debuit solitariam vitam agere.
Sed contra est quod dicitur Baruch III, post haec in terris visus
est, et cum hominibus conversatus est.
Respondeo dicendum quod conversatio Christi talis debuit esse ut
conveniret fini incarnationis, secundum quam venit in mundum. Venit
autem in mundum, primo quidem, ad manifestandum veritatem, sicut ipse
dicit, Ioan. XVIII, in hoc natus sum, et ad hoc veni in
mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo non debebat se
occultare, vitam solitariam agens, sed in publicum procedere, publice
praedicando. Unde, Luc. IV, dicit illis qui volebant eum
detinere, quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum
Dei, quia ideo missus sum. Secundo, venit ad hoc ut homines a
peccato liberaret, secundum illud I Tim. I, Christus Iesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere. Et ideo, ut Chrysostomus
dicit, licet in eodem loco manendo posset Christus omnes ad se
attrahere, ut eius praedicationem audirent, non tamen hoc fecit,
praebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut
pastor ovem perditam, et medicus accedit ad infirmum. Tertio, venit
ut per ipsum habeamus accessum ad Deum, ut dicitur Rom. V. Et
ita, familiariter cum hominibus conversando, conveniens fuit ut
hominibus fiduciam daret ad se accedendi. Unde dicitur Matth. IX,
factum est, discumbente eo in domo, ecce, multi publicani et
peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Quod
exponens Hieronymus dicit, viderant publicanum, a peccatis ad meliora
conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non
desperant salutem.
Ad primum ergo dicendum quod Christus per humanitatem suam voluit
manifestare divinitatem. Et ideo, conversando cum hominibus, quod
est proprium hominis, manifestavit omnibus suam divinitatem,
praedicando et miracula faciendo, et innocenter et iuste inter homines
conversando.
Ad secundum dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, vita
contemplativa simpliciter est melior quam activa quae occupatur circa
corporales actus, sed vita activa secundum quam aliquis praedicando et
docendo contemplata aliis tradit, est perfectior quam vita quae solum
contemplatur, quia talis vita praesupponit abundantiam
contemplationis. Et ideo Christus talem vitam elegit.
Ad tertium dicendum quod actio Christi fuit nostra instructio. Et
ideo, ut daret exemplum praedicatoribus quod non semper se darent in
publicum, ideo quandoque dominus se a turbis retraxit. Quod quidem
legitur fecisse propter tria. Quandoque quidem propter corporalem
quietem. Unde Marci VI dicitur quod dominus dixit discipulis,
venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim
qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.
Quandoque vero causa orationis. Unde dicitur Luc. VI, factum est
in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione
Dei. Ubi dicit Ambrosius quod ad praecepta virtutis suo nos informat
exemplo. Quandoque vero ut doceat favorem humanum vitare. Unde super
illud Matth. V, videns Iesus turbas ascendit in montem, dicit
Chrysostomus, per hoc quod non in civitate et foro, sed in monte et
solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a
tumultibus abscedere, et maxime cum de necessariis disputare oporteat.
|
|