|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christum decuerit
austeram vitam ducere in hoc mundo. Christus enim multo magis
praedicavit perfectionem vitae quam Ioannes. Sed Ioannes austeram
vitam duxit, ut suo exemplo homines ad perfectionem vitae provocaret,
dicitur enim, Matth. III, quod ipse Ioannes habebat vestimentum
de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos, esca autem
eius erant locustae et mel sylvestre; quod exponens Chrysostomus
dicit, erat mirabile in humano corpore tantam patientiam videre, quod
et Iudaeos magis attrahebat. Ergo videtur quod multo magis Christum
decuerit austeritas vitae.
2. Praeterea, abstinentia ad continentiam ordinatur, dicitur enim
Osee IV, comedentes non saturabuntur, fornicati sunt, et non
cessaverunt. Sed Christus continentiam et in se servavit, et aliis
servandam proposuit, cum dixit, Matth. XIX, sunt eunuchi qui se
castraverunt propter regnum caelorum, qui potest capere, capiat.
Ergo videtur quod Christus in se, et in suis discipulis,
austeritatem vitae servare debuerit.
3. Praeterea, ridiculum videtur ut aliquis districtiorem vitam
incipiat, et ab ea in laxiorem revertatur, potest enim dici contra eum
quod habetur Luc. XIV, hic homo coepit aedificare, et non potuit
consummare. Christus autem districtissimam vitam incoepit post
Baptismum, manens in deserto et ieiunans quadraginta diebus et
quadraginta noctibus. Ergo videtur non fuisse congruum quod post
tantam vitae districtionem ad communem vitam rediret.
Sed contra est quod dicitur Matth. XI, venit filius hominis
manducans et bibens.
Respondeo dicendum quod sicut dictum est, congruum erat incarnationis
fini ut Christus non ageret solitariam vitam, sed cum hominibus
conversaretur. Qui autem cum aliquibus conversatur, convenientissimum
est ut se eis in conversatione conformet, secundum illud apostoli, I
Cor. IX, omnibus omnia factus sum. Et ideo convenientissimum fuit
ut Christus in cibo et potu communiter se sicut alii haberet. Unde
Augustinus dicit, contra Faustum, quod Ioannes dictus est non
manducans neque bibens, quia illo victu quo Iudaei utebantur, non
utebatur. Hoc ergo dominus nisi uteretur, non in eius comparatione
manducans bibensque diceretur.
Ad primum ergo dicendum quod dominus in sua conversatione exemplum
perfectionis dedit in omnibus quae per se pertinent ad salutem. Ipsa
autem abstinentia cibi et potus non per se pertinet ad salutem,
secundum illud Rom. XIV, non est regnum Dei esca et potus. Et
Augustinus dicit, in libro de quaestionibus Evang., exponens illud
Matth. XI, iustificata est sapientia a filiis suis, quia scilicet
sancti apostoli intellexerunt regnum Dei non esse in esca et potu, sed
in aequanimitate tolerandi, quos nec copia sublevat nec deprimit
egestas. Et in III de Doct. Christ., dicit quod in omnibus
talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Utraque
autem vita est licita et laudabilis, ut scilicet aliquis a communi
consortio hominum segregatus abstinentiam servet; et ut in societate
aliorum positus communi vita utatur. Et ideo dominus voluit utriusque
vitae exemplum dare hominibus. Ioannes autem, sicut Chrysostomus
dicit, super Matth., nihil plus ostendit praeter vitam et
iustitiam. Christus autem et a miraculis testimonium habebat.
Dimittens ergo Ioannem ieiunio fulgere, ipse contrariam incessit
viam, ad mensam intrans publicanorum, et manducans et bibens.
Ad secundum dicendum quod, sicut alii homines per abstinentiam
consequuntur virtutem continendi, ita etiam Christus, in se et suis
per virtutem suae divinitatis carnem comprimebat. Unde, sicut legitur
Matth. IX, Pharisaei et discipuli Ioannis ieiunabant, non autem
discipuli Christi. Quod exponens Beda dicit quod Ioannes vinum et
siceram non bibit, quia illi abstinentia meritum auget cui potentia
nulla inerat naturae. Dominus autem, cui naturaliter suppetebat
delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere
puriores?
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
ut discas quam magnum bonum est ieiunium, et qualiter scutum est
adversus Diabolum, et quoniam post Baptismum non lasciviae, sed
ieiunio intendere oportet, ipse ieiunavit, non eo indigens, sed nos
instruens. Non autem ultra processit ieiunando quam Moyses et
Elias, ne incredibilis videretur carnis assumptio. Secundum
mysterium autem, ut Gregorius dicit, quadragenarius numerus exemplo
Christi in ieiunio custoditur, quia virtus Decalogi per libros
quatuor sancti Evangelii impletur, denarius enim quater ductus in
quadragenarium surgit. Vel, quia in hoc mortali corpore ex quatuor
elementis subsistimus, per cuius voluntatem praeceptis dominicis
contraimus, quae per Decalogum sunt accepta. Vel, secundum
Augustinum, in libro octogintatrium quaest., omnis sapientiae
disciplina est creatorem creaturamque cognoscere. Creator est
Trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. Creatura vero partim
est invisibilis, sicut anima, cui ternarius numerus tribuitur,
diligere enim Deum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota
anima, ex tota mente, partim visibilis, sicut corpus, cui
quaternarius debetur propter calidum, humidum, frigidum et siccum.
Denarius ergo numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater
ductus, idest numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per
corpus administratio geritur, quadragenarium conficit numerum. Et
ideo tempus quo ingemiscimus et dolemus, quadragenario numero
celebratur. Nec tamen incongruum fuit ut Christus post ieiunium et
desertum ad communem vitam rediret. Hoc enim convenit vitae secundum
quam aliquis contemplata aliis tradit, quam Christum dicimus
assumpsisse, ut primo contemplationi vacet, et postea ad publicum
actionis descendat aliis convivendo. Unde et Beda dicit, super
Marc., ieiunavit Christus, ne praeceptum declinares, manducavit
cum peccatoribus, ut, gratiam cernens, agnosceres potestatem.
|
|