|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus in hoc mundo
non debuerit pauperem vitam ducere. Christus enim debuit
eligibilissimam vitam assumere. Sed eligibilissima vita est quae est
mediocris inter divitias et paupertatem, dicitur enim Proverb.
XXX, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui
meo necessaria. Ergo Christus non debuit pauperem vitam ducere, sed
moderatam.
2. Praeterea, exteriores divitiae ad usum corporis ordinantur
quantum ad victum et vestitum. Sed Christus in victu et vestitu
communem vitam duxit, secundum modum aliorum quibus convivebat. Ergo
videtur quod etiam in divitiis et paupertate communem modum vivendi
servare debuit, et non uti maxima paupertate.
3. Praeterea, Christus maxime homines invitavit ad exemplum
humilitatis, secundum illud Matth. XI, discite a me, quia mitis
sum et humilis. Sed humilitas maxime commendatur in divitibus, ut
dicitur I ad Tim. ult., divitibus huius saeculi praecipe non altum
sapere. Ergo videtur quod Christus non debuit ducere pauperem vitam.
Sed contra est quod dicitur Matth. VIII, filius hominis non
habet ubi caput reclinet. Quasi dicat, secundum Hieronymum, quid me
propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim
paupertatis ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo?
Et super illud Matth. XVII, ut non scandalizemus eos vade ad
mare, dicit Hieronymus, hoc, simpliciter intellectum, aedificat
auditorem, dum audit tantae dominum fuisse paupertatis ut unde tributa
pro se et apostolo redderet, non habuerit.
Respondeo dicendum quod Christum decuit in hoc mundo pauperem vitam
ducere. Primo quidem, quia hoc erat congruum praedicationis officio,
propter quod venisse se dicit, Marc. I, eamus in proximos vicos et
civitates, ut et ibi praedicem, ad hoc enim veni. Oportet autem
praedicatores verbi Dei, ut omnino vacent praedicationi, omnino a
saecularium rerum cura esse absolutos. Quod facere non possunt qui
divitias possident. Unde et ipse dominus, apostolos ad praedicandum
mittens, dicit eis, nolite possidere aurum neque argentum. Et ipsi
apostoli dicunt, Act. VI, non est aequum nos relinquere verbum et
ministrare mensis. Secundo quia, sicut mortem corporalem assumpsit ut
nobis vitam largiretur spiritualem, ita corporalem paupertatem
sustinuit ut nobis spirituales divitias largiretur, secundum illud II
Cor. VIII, scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam
propter nos egenus factus est, ut illius inopia divites essemus.
Tertio ne, si divitias haberet, cupiditati eius praedicatio
adscriberetur. Unde Hieronymus dicit, super Matth., quod, si
discipuli divitias habuissent, videbantur non causa salutis hominum,
sed causa lucri praedicasse. Et eadem ratio est de Christo.
Quarto, ut tanto maior virtus divinitatis eius ostenderetur, quanto
per paupertatem videbatur abiectior. Unde dicitur in quodam sermone
Ephesini Concilii, omnia paupera et vilia elegit, omnia mediocria et
plurimis obscura, ut divinitas cognosceretur orbem terrarum
transformasse. Propterea pauperculam elegit matrem, pauperiorem
patriam, egens fit pecuniis. Et hoc tibi exponat praesepe.
Ad primum ergo dicendum quod superabundantia divitiarum et mendicitas
vitanda videntur ab his qui volunt vivere secundum virtutem, inquantum
sunt occasiones peccandi, abundantia namque divitiarum est superbiendi
occasio; mendicitas vero est occasio furandi et mentiendi, aut etiam
periurandi. Quia vero Christus peccati capax non erat, propter hanc
causam, ex qua Salomon haec vitabat, Christo vitanda non erant.
Neque tamen quaelibet mendicitas est furandi et periurandi occasio, ut
ibidem Salomon subdere videtur, sed sola illa quae est contraria
voluntati, ad quam vitandam homo furatur et periurat. Sed paupertas
voluntaria hoc periculum non habet. Et talem paupertatem Christus
elegit.
Ad secundum dicendum quod communi vita uti quantum ad victum et
vestitum potest aliquis non solum divitias possidendo, sed etiam a
divitibus necessaria accipiendo. Quod etiam circa Christum factum
est, dicitur enim Lucae VIII, quod mulieres quaedam sequebantur
Christum, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Ut enim
Hieronymus dicit, contra Vigilantium, consuetudinis Iudaicae fuit,
nec ducebatur in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de
substantia sua victum et vestitum praeceptoribus suis ministrarent.
Hoc autem, quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se
abiecisse commemorat. Sic ergo communis victus poterat esse sine
sollicitudine impediente praedicationis officium, non autem divitiarum
possessio.
Ad tertium dicendum quod in eo qui ex necessitate pauper est,
humilitas non multum commendatur. Sed in eo qui voluntarie pauper
est, sicut fuit Christus, ipsa paupertas est maximae humilitatis
indicium.
|
|