|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
conversatus secundum legem. Lex enim praecipiebat ut nihil operis in
sabbato fieret, sicut Deus die septimo requievit ab omni opere quod
patrarat. Sed ipse in sabbato curavit hominem, et ei mandavit ut
tolleret lectum suum. Ergo videtur quod non fuerit secundum legem
conversatus.
2. Praeterea, eadem Christus fecit et docuit, secundum illud
Act. I, coepit Iesus facere et docere. Sed ipse docuit, Matth.
XV, quod omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, quod est
contra praeceptum legis, quae per esum et contactum quorundam animalium
dicebat hominem immundum fieri, ut patet Levit. XI. Ergo videtur
quod ipse non fuerit secundum legem conversatus.
3. Praeterea, idem iudicium videtur esse facientis et
consentientis, secundum illud Rom. I, non solum illi qui faciunt,
sed qui consentiunt facientibus. Sed Christus consensit discipulis
solventibus legem in hoc quod sabbato spicas vellebant, excusando eos,
ut habetur Matth. XII. Ergo videtur quod Christus non
conversatus fuerit secundum legem.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, nolite putare quoniam veni
solvere legem aut prophetas. Quod exponens Chrysostomus dicit, legem
implevit, primo quidem, nihil transgrediendo legalium; secundo,
iustificando per fidem, quod lex per litteram facere non valebat.
Respondeo dicendum quod Christus in omnibus secundum legis praecepta
conversatus est. In cuius signum, etiam voluit circumcidi,
circumcisio enim est quaedam protestatio legis implendae, secundum
illud Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se, quoniam
debitor est universae legis faciendae. Voluit autem Christus secundum
legem conversari, primo quidem, ut legem veterem comprobaret.
Secundo, ut eam observando in seipso consummaret et terminaret,
ostendens quod ad ipsum erat ordinata. Tertio, ut Iudaeis occasionem
calumniandi subtraheret. Quarto, ut homines a servitute legis
liberaret, secundum illud Galat. IV, misit Deus filium suum
factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.
Ad primum ergo dicendum quod dominus super hoc se excusat a
transgressione legis tripliciter. Uno quidem modo, quia per
praeceptum de sanctificatione sabbati non interdicitur opus divinum,
sed humanum opus, quamvis enim Deus die septima cessaverit a novis
creaturis condendis, semper tamen operatur in rerum conservatione et
gubernatione. Quod autem Christus miracula faciebat, erat operis
divini. Unde ipse dicit, Ioan. V, pater meus usque modo
operatur, et ego operor. Secundo, excusat se per hoc quod illo
praecepto non prohibentur opera quae sunt de necessitate salutis
corporalis. Unde ipse dicit, Luc. XIII, unusquisque vestrum
non solvet sabbato bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit
adaquare? Et infra, XIV, cuius vestrum asinus aut bos in puteum
cadit, et non continuo extrahet illum die sabbati? Manifestum est
autem quod opera miraculorum quae Christus faciebat, ad salutem
corporis et animae pertinebant. Tertio, quia illo praecepto non
prohibentur opera quae pertinent ad Dei cultum unde dicit, Matth.
XII, an non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum violant, et sine crimine sunt? Et Ioan. VII dicitur
quod circumcisionem accipit homo in sabbato. Quod autem Christus
paralytico mandavit ut lectum suum sabbato portaret, ad cultum Dei
pertinebat, idest ad laudem virtutis divinae. Et patet quod sabbatum
non solvebat. Quamvis hoc ei Iudaei falso obiicerent, dicentes,
Ioan. IX, non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.
Ad secundum dicendum quod Christus voluit ostendere per illa verba
quod homo non redditur immundus secundum animam ex usu ciborum
quorumcumque secundum suam naturam, sed solum secundum quandam
significationem. Quod autem in lege quidam cibi dicuntur immundi, hoc
est propter quandam significationem. Unde Augustinus dicit, contra
Faustum, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est,
quia omnis creatura Dei bona est, quadam vero significatione agnus
mundus, porcus immundus est.
Ad tertium dicendum quod etiam discipuli, quando esurientes spicas
sabbato vellebant, a transgressione legis excusantur propter
necessitatem famis, sicut et David non fuit transgressor legis
quando, propter necessitatem famis, comedit panes quos ei edere non
licebat.
|
|