|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo tentari non
conveniebat. Tentare enim est experimentum sumere. Quod quidem non
fit nisi de re ignota. Sed virtus Christi erat nota etiam
Daemonibus, dicitur enim Luc. IV, quod non sinebat Daemonia
loqui, quia sciebant eum esse Christum. Ergo videtur quod non
decuerit Christum tentari.
2. Praeterea, Christus ad hoc venerat ut opera Diaboli
dissolveret, secundum illud I Ioan. III, in hoc apparuit filius
Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Sed non est eiusdem dissolvere
opera alicuius, et ea pati. Et ita videtur inconveniens fuisse quod
Christus pateretur se tentari a Diabolo.
3. Praeterea, triplex est tentatio, scilicet a carne, a mundo, a
Diabolo. Sed Christus non fuit tentatus nec a carne nec a mundo.
Ergo nec etiam debuit tentari a Diabolo.
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, ductus est Iesus a spiritu
in desertum, ut tentaretur a Diabolo.
Respondeo dicendum quod Christus tentari voluit, primo quidem, ut
nobis contra tentationes auxilium ferret. Unde Gregorius dicit, in
homilia, non erat indignum redemptori nostro quod tentari voluit, qui
venerat et occidi, ut sic tentationes nostras suis tentationibus
vinceret, sicut mortem nostram sua morte superavit. Secundo, propter
nostram cautelam, ut nullus, quantumcumque sanctus, se existimet
securum et immunem a tentatione. Unde etiam post Baptismum tentari
voluit, quia, sicut Hilarius dicit, super Matth., in
sanctificatis maxime Diaboli tentamenta grassantur, quia victoria
magis est ei exoptanda de sanctis. Unde et Eccli. II dicitur,
fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et
praepara animam tuam ad tentationem. Tertio, propter exemplum, ut
scilicet nos instrueret qualiter Diaboli tentationes vincamus. Unde
Augustinus dicit, in IV de Trin. quod Christus Diabolo se
tentandum praebuit, ut ad superandas tentationes eius mediator esset,
non solum per adiutorium, verum etiam per exemplum. Quarto, ut nobis
fiduciam de sua misericordia largiretur. Unde dicitur Heb. IV,
non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris,
tentatum autem per omnia, pro similitudine, absque peccato.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in IX de
Civ. Dei, Christus tantum innotuit Daemonibus quantum voluit, non
per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia suae virtutis
effecta, ex quibus quandam coniecturam habebant Christum esse filium
Dei. Sed quia rursus in eo quaedam signa humanae infirmitatis
videbant, non pro certo cognoscebant eum esse filium Dei. Et ideo
eum tentare voluit. Et hoc significatur Matth. IV, ubi dicitur
quod postquam esuriit, accessit tentator ad eum, quia, ut Hilarius
dicit, tentare Christum Diabolus non fuisset ausus, nisi in eo, per
esuritionis infirmitatem, quae sunt hominis recognosceret. Et hoc
etiam patet ex ipso modo tentandi, cum dixit, si filius Dei es.
Quod exponens Gregorius dicit, quid sibi vult talis sermonis
exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse
per infirmitatem corporis non putabat?
Ad secundum dicendum quod Christus venerat dissolvere opera Diaboli,
non potestative agendo, sed magis ab eo et eius membris patiendo, ut
sic Diabolum vinceret iustitia, non potestate, sicut Augustinus
dicit, XIII de Trin., quod Diabolus non potentia Dei, sed
iustitia superandus fuit. Et ideo circa tentationem Christi
considerandum est quod propria voluntate fecit, et quod a Diabolo
passus fuit. Quod enim tentatori se offerret, fuit propriae
voluntatis. Unde dicitur Matth. IV, ductus est Iesus in desertum
a spiritu, ut tentaretur a Diabolo, quod Gregorius intelligendum
dicit de spiritu sancto, ut scilicet illuc eum spiritus suus duceret,
ubi eum ad tentandum spiritus malignus inveniret. Sed a Diabolo
passus est quod assumeretur vel supra pinnaculum templi, vel etiam in
montem excelsum valde. Nec est mirum, ut Gregorius dicit, si se ab
illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris ipsius
crucifigi. Intelligitur autem a Diabolo assumptus, non quasi ex
necessitate, sed quia, ut Origenes dicit, super Luc., sequebatur
eum ad tentationem quasi athleta sponte procedens.
Ad tertium dicendum quod, sicut apostolus dicit, Christus in omnibus
tentari voluit, absque peccato. Tentatio autem quae est ab hoste,
potest esse sine peccato, quia fit per solam exteriorem suggestionem.
Tentatio autem quae est a carne, non potest esse sine peccato, quia
haec tentatio fit per delectationem et concupiscentiam; et, sicut
Augustinus dicit, nonnullum peccatum est cum caro concupiscit adversus
spiritum. Et ideo Christus tentari voluit ab hoste, sed non a
carne.
|
|