|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit
tentari in deserto. Christus enim tentari voluit propter exemplum
nostrum, ut dictum est. Sed exemplum debet manifeste proponi illis
qui sunt per exemplum informandi. Non ergo debuit in deserto tentari.
2. Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod tunc
maxime instat Diabolus ad tentandum, cum viderit solitarios. Unde et
in principio mulierem tentavit sine viro eam inveniens. Et sic
videtur, per hoc quod in desertum ivit ut tentaretur, quod tentationi
se exposuit. Cum ergo eius tentatio sit nostrum exemplum, videtur
quod etiam alii debeant se ingerere ad tentationes suscipiendas. Quod
tamen videtur esse periculosum, cum magis tentationum occasiones vitare
debeamus.
3. Praeterea, Matth. IV ponitur secunda Christi tentatio qua
Diabolus Christum assumpsit in sanctam civitatem, et statuit eum
super pinnaculum templi, quod quidem non erat in deserto. Non ergo
tentatus est solum in deserto.
Sed contra est quod dicitur Marc. I, quod erat Iesus in deserto
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus propria
voluntate se Diabolo exhibuit ad tentandum, sicut etiam propria
voluntate se membris eius exhibuit ad occidendum, alioquin Diabolus
eum advenire non auderet. Diabolus autem magis attentat aliquem cum
est solitarius, quia, ut dicitur Eccle. IV, si quispiam
praevaluerit contra unum, duo resistunt ei. Et inde est quod
Christus in desertum exivit, quasi ad campum certaminis, ut ibi a
Diabolo tentaretur. Unde Ambrosius dicit, super Luc., quod
Christus agebatur in desertum consilio, ut Diabolum provocaret. Nam
nisi ille certasset, scilicet Diabolus, non iste vicisset, idest
Christus. Addit autem et alias rationes, dicens hoc Christum
fecisse mysterio, ut Adam de exilio liberaret, qui scilicet de
Paradiso in desertum eiectus est; exemplo, ut ostenderet nobis
Diabolum ad meliora tendentibus invidere.
Ad primum ergo dicendum quod Christus proponitur omnibus in exemplum
per fidem, secundum illud Heb. XII, aspicientes in auctorem fidei
et consummatorem, Iesum. Fides autem, ut dicitur Rom. X, est ex
auditu, non autem ex visu, quinimmo dicitur, Ioan. XX, beati qui
non viderunt et crediderunt. Et ideo, ad hoc quod tentatio Christi
esset nobis in exemplum, non oportet quod ab hominibus videretur, sed
sufficiens fuit quod hominibus narraretur.
Ad secundum dicendum quod duplex est tentationis occasio. Una quidem
ex parte hominis, puta cum aliquis se peccato propinquum facit,
occasiones peccandi non evitans. Et talis occasio tentationis est
vitanda, sicut dictum est Lot, Gen. XIX, ne steteris in omni
regione circa Sodomam. Alia vero tentationis occasio est ex parte
Diaboli, qui semper invidet ad meliora tendentibus, ut Ambrosius
dicit. Et talis tentationis occasio non est vitanda. Unde dicit
Chrysostomus, super Matth., quod non solum Christus ductus est in
desertum a spiritu, sed omnes filii Dei habentes spiritum sanctum.
Non enim sunt contenti sedere otiosi, sed spiritus sanctus urget eos
aliquod magnum apprehendere opus, quod est esse in deserto quantum ad
Diabolum, quia non est ibi iniustitia, in qua Diabolus delectatur.
Omne etiam bonum opus est desertum quantum ad carnem et mundum, quia
non est secundum voluntatem carnis et mundi. Talem autem occasionem
tentationis dare Diabolo non est periculosum, quia maius est auxilium
spiritus sancti, qui est perfecti operis auctor, quam impugnatio
Diaboli invidentis.
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt omnes tentationes factas fuisse
in deserto. Quorum quidam dicunt quod Christus ductus est in sanctam
civitatem, non realiter, sed secundum imaginariam visionem. Quidam
autem dicunt quod etiam ipsa civitas sancta, idest Ierusalem,
desertum dicitur, quia erat derelicta a Deo. Sed hoc non erat
necessarium. Quia Marcus dicit quod in deserto tentabatur a
Diabolo, non autem dicit quod solum in deserto.
|
|