|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tentatio Christi non
debuit esse post ieiunium. Dictum est enim supra quod Christum non
decebat conversationis austeritas. Sed maximae austeritatis fuisse
videtur quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus nihil
comederit, sic enim intelligitur quadraginta diebus et quadraginta
noctibus ieiunasse, quia scilicet in illis diebus nullum omnino cibum
sumpsit, ut Gregorius dicit. Ergo non videtur quod debuerit
huiusmodi ieiunium tentationi praemittere.
2. Praeterea, Marci I dicitur quod erat in deserto quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Sed
quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit. Ergo videtur
quod non post ieiunium, sed simul dum ieiunaret, sit tentatus a
Diabolo.
3. Praeterea, Christus non legitur nisi semel ieiunasse. Sed non
solum semel fuit tentatus a Diabolo, dicitur enim Luc. IV, quod,
consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad
tempus. Sicut igitur secundae tentationi non praemisit ieiunium, ita
nec primae praemittere debuit.
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, cum ieiunasset quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit, et tunc accessit ad
eum tentator.
Respondeo dicendum quod convenienter Christus post ieiunium tentari
voluit. Primo quidem, propter exemplum. Quia, cum omnibus, sicut
dictum est, immineat se contra tentationes tueri; per hoc quod ipse
ante tentationem futuram ieiunavit, docuit quod per ieiunium nos
oportet contra tentationes armari. Unde inter arma iustitiae apostolus
ieiunia connumerat, II Cor. VI. Secundo, ut ostenderet quod
etiam ieiunantes Diabolus aggreditur ad tentandum, sicut alios qui
bonis operibus vacant. Et ideo, sicut post Baptismum, ita post
ieiunium Christus tentatur. Unde Chrysostomus dicit, super
Matth., ut discas quam magnum bonum est ieiunium, et qualiter scutum
est adversus Diabolum; et quoniam post Baptismum non lasciviae, sed
ieiunio intendere oportet; Christus ieiunavit, non ieiunio indigens,
sed nos instruens. Tertio, quia post ieiunium secuta est esuries,
quae dedit Diabolo audaciam eum aggrediendi, sicut dictum est. Cum
autem esuriit dominus, ut Hilarius dicit, super Matth., non fuit
ex subreptione inediae, sed naturae suae hominem dereliquit. Non enim
erat a Deo Diabolus, sed a carne vincendus. Unde etiam, ut
Chrysostomus dicit, non ultra processit in ieiunando quam Moyses et
Elias, ne incredibilis videretur carnis assumptio.
Ad primum ergo dicendum quod Christum non decuit conversatio
austerioris vitae, ut se communem exhiberet illis quibus praedicavit.
Nullus autem debet assumere praedicationis officium, nisi prius fuerit
purgatus et in virtute perfectus, sicut et de Christo dicitur, Act.
I, quod coepit Iesus facere et docere. Et ideo Christus statim
post Baptismum austeritatem vitae assumpsit, ut doceret post carnem
edomitam oportere alios ad praedicationis officium transire, secundum
illud apostoli, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne
forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.
Ad secundum dicendum quod verbum illud Marci potest sic intelligi quod
erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, quibus
scilicet ieiunavit, quod autem dicitur, et tentabatur a Satana,
intelligendum est, non in illis quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, sed post illos; eo quod Matthaeus dicit quod, cum
ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit,
ex quo sumpsit tentator occasionem accedendi ad ipsum. Unde et quod
subditur, et Angeli ministrabant ei, consecutive intelligendum esse
ostenditur ex hoc quod Matth. IV dicitur, tunc reliquit eum
Diabolus, scilicet post tentationem, et ecce, Angeli accesserunt et
ministrabant ei. Quod vero interponit Marcus, eratque cum bestiis,
inducitur, secundum Chrysostomum, ad ostendendum quale erat
desertum, quia scilicet erat invium hominibus et bestiis plenum.
Tamen secundum expositionem Bedae, dominus tentatur quadraginta
diebus et quadraginta noctibus. Sed hoc intelligendum est, non de
illis tentationibus visibilibus quas narrant Matthaeus et Lucas, quae
factae sunt post ieiunium, sed de quibusdam aliis impugnationibus quas
forte illo ieiunii tempore Christus est a Diabolo passus.
Ad tertium dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, super Luc.,
recessit Diabolus a Christo usque ad tempus, quia postea, non
tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit, tempore scilicet
passionis. Et tamen per illam impugnationem videbatur Christum
tentare de tristitia et odio proximorum, sicut in deserto de
delectatione gulae et contemptu Dei per idololatriam.
|
|