|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
tentationis modus et ordo. Tentatio enim Diaboli ad peccandum
inducit. Sed si Christus subvenisset corporali fami convertendo
lapides in panes, non peccasset, sicut non peccavit cum panes
multiplicavit, quod non fuit minus miraculum, ut turbae esurienti
subveniret. Ergo videtur quod nulla fuerit illa tentatio.
2. Praeterea, nullus persuasor convenienter persuadet contrarium
eius quod intendit. Sed Diabolus, statuens Christum supra
pinnaculum templi, intendebat eum de superbia seu vana gloria tentare.
Ergo inconvenienter persuadet ei ut se mittat deorsum, quod est
contrarium superbiae vel vanae gloriae, quae semper quaerit ascendere.
3. Praeterea, una tentatio conveniens est ut sit de uno peccato.
Sed in tentatione quae fuit in monte, duo peccata persuasit, scilicet
cupiditatem et idololatriam. Non ergo conveniens videtur fuisse
tentationis modus.
4. Praeterea, tentationes ad peccata ordinantur. Sed septem sunt
vitia capitalia, ut in secunda parte habitum est. Non autem tentat
nisi de tribus, scilicet gula et vana gloria et cupiditate. Non ergo
videtur sufficiens tentatio.
5. Praeterea, post victoriam omnium vitiorum, remanet homini
tentatio superbiae vel vanae gloriae, quia superbia etiam bonis
operibus insidiatur, ut pereant, sicut dicit Augustinus.
Inconvenienter ergo Matthaeus ultimam ponit tentationem cupiditatis in
monte, mediam autem inanis gloriae in templo, praesertim cum Lucas
ordinet e converso.
6. Praeterea, Hieronymus dicit, super Matth., quod propositum
Christi fuit Diabolum humilitate vincere, non potestate. Ergo non
imperiose obiurgando eum repellere debuit, vade retro, Satana.
7. Praeterea, narratio Evangelii videtur falsum continere. Non
enim videtur possibile quod Christus supra pinnaculum templi statui
potuerit quin ab aliis videretur. Neque aliquis mons tam altus
invenitur ut inde totus mundus inspici possit, ut sic ex eo potuerint
Christo omnia regna mundi ostendi. Inconvenienter igitur videtur
descripta Christi tentatio.
Sed contra est Scripturae auctoritas.
Respondeo dicendum quod tentatio quae est ab hoste, fit per modum
suggestionis, ut Gregorius dicit. Non autem eodem modo potest
aliquid omnibus suggeri, sed unicuique suggeritur aliquid ex his circa
quae est affectus. Et ideo Diabolus hominem spiritualem non statim
tentat de gravibus peccatis, sed paulatim a levioribus incipit, ut
postmodum ad graviora perducat. Unde Gregorius, XXXI Moral.,
exponens illud Iob XXXIX, procul odoratur bellum, exhortationem
ducum et ululatum exercitus, dicit, bene duces exhortari dicti sunt,
exercitus ululare. Quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam
ratione se ingerunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem
insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt. Et hoc idem
Diabolus observavit in tentatione primi hominis. Nam primo
sollicitavit mentem primi hominis de ligni vetiti esu, dicens, Gen.
III, cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno
Paradisi? Secundo, de inani gloria, cum dixit, aperientur oculi
vestri. Tertio, perduxit tentationem ad extremam superbiam, cum
dixit, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et hunc etiam
tentandi ordinem servavit in Christo. Nam primo tentavit ipsum de eo
quod appetunt quantumcumque spirituales viri, scilicet de sustentatione
corporalis naturae per cibum. Secundo, processit ad id in quo
spirituales viri quandoque deficiunt, ut scilicet aliqua ad
ostentationem operentur, quod pertinet ad inanem gloriam. Tertio,
perduxit tentationem ad id quod iam non est spiritualium virorum, sed
carnalium, scilicet ut divitias et gloriam mundi concupiscant usque ad
contemptum Dei. Et ideo in primis duabus tentationibus dixit, si
filius Dei es non autem in tertia, quae non potest spiritualibus
convenire viris, qui sunt per adoptionem filii Dei, sicut et duae
primae. His autem tentationibus Christus restitit testimoniis legis,
non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret, et
adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo,
sed quasi ab homine vinceretur, sicut dicit Leo Papa.
Ad primum ergo dicendum quod uti necessariis ad sustentationem non est
peccatum gulae, sed quod ex desiderio huius sustentationis homo aliquid
inordinatum faciat, ad vitium gulae pertinere potest. Est autem
inordinatum quod aliquis, ubi potest haberi recursus ad humana
subsidia, pro solo corpore sustentando miraculose sibi cibum quaerere
velit. Unde et dominus filiis Israel miraculose manna praebuit in
deserto, ubi aliunde cibus haberi non potuit. Et similiter Christus
in deserto turbas pavit miraculose, ubi aliter cibi haberi non
poterant. Sed Christus ad subveniendum fami poterat aliter sibi
providere quam miracula faciendo, sicut et Ioannes Baptista fecit,
ut legitur Matth. III; vel etiam ad loca proxima properando. Et
ideo reputabat Diabolus quod Christus peccaret, si ad subveniendum
fami miracula facere attentaret, si esset purus homo.
Ad secundum dicendum quod per humiliationem exteriorem frequenter
quaerit aliquis gloriam qua exaltetur circa spiritualia bona. Unde
Augustinus dicit, in libro de sermone domini in monte,
animadvertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa,
sed etiam in ipsis sordibus lutosis esse posse iactantiam. Et ad hoc
significandum, Diabolus Christo suasit ut, ad quaerendum gloriam
spiritualem, corporaliter mitteret se deorsum.
Ad tertium dicendum quod divitias et honores mundi appetere peccatum
est, quando huiusmodi inordinate appetuntur. Hoc autem praecipue
manifestatur ex hoc quod pro huiusmodi adipiscendis homo aliquid
inhonestum facit. Et ideo non fuit contentus Diabolus persuadere
cupiditatem divitiarum et honorum, sed induxit ad hoc quod propter
huiusmodi adipiscenda Christus eum adoraret, quod est maximum scelus,
et contra Deum. Nec solum dixit, si adoraveris me, sed addidit, si
cadens, quia, ut dicit Ambrosius, habet ambitio domesticum
periculum, ut enim dominetur aliis, prius servit; et curvatur
obsequio ut honore donetur; et, dum vult esse sublimior, fit
remissior. Et similiter etiam in praecedentibus tentationibus ex
appetitu unius peccati in aliud peccatum inducere est conatus, sicut ex
desiderio cibi conatus est inducere in vanitatem sine causa miracula
faciendi; et ex cupiditate gloriae conatus est ducere ad tentandum
Deum per praecipitium.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Ambrosius, super Luc., non
dixisset Scriptura quod, consummata omni tentatione, Diabolus
recessit ab illo, nisi in tribus praemissis esset omnium materia
delictorum. Quia causae tentationum causae sunt cupiditatum, scilicet
carnis oblectatio, spes gloriae, et aviditas potentiae.
Ad quintum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., incertum est quid prius factum sit, utrum regna
terrae prius demonstrata sint ei, et postea in pinnaculum templi
locatus sit; aut hoc prius, et illud postea. Nihil tamen ad rem,
dum omnia facta esse manifestum sit. Videntur autem Evangelistae
diversum ordinem tenuisse, quia quandoque ex inani gloria venitur ad
cupiditatem, quandoque e converso.
Ad sextum dicendum quod Christus, cum passus fuisset tentationis
iniuriam, dicente sibi Diabolo, si filius Dei es, mitte te
deorsum, non est turbatus, nec Diabolum increpavit. Quando vero
Diabolus Dei usurpavit sibi honorem, dicens, haec omnia tibi dabo si
cadens adoraveris me, exasperatus est et repulit eum, dicens, vade,
Satanas, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias
magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum
sufferre.
Ad septimum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, Diabolus sic
Christum assumebat (in pinnaculum templi) ut ab omnibus videretur,
ipse autem, nesciente Diabolo, sic agebat ut a nemine videretur.
Quod autem dicit, ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, non
est intelligendum quod videret ipsa regna vel civitates vel populos,
vel aurum vel argentum, sed partes in quibus unumquodque regnum vel
civitas posita est, Diabolus Christo digito demonstrabat, et
uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponebat. Vel, secundum
Origenem, ostendit ei quomodo ipse per diversa vitia regnabat in
mundo.
|
|