|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non solum
Iudaeis, sed etiam gentibus debuerit praedicare. Dicitur enim
Isaiae XLIX, parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Israel et faeces Iacob convertendas, dedi te in lucem gentium, ut
sis salus mea usque ad extrema terrae. Sed lumen et salutem Christus
praebuit per suam doctrinam. Ergo videtur parum fuisse si solum
Iudaeis, et non gentibus praedicavit.
2. Praeterea, sicut dicitur Matth. VII, erat docens eos sicut
potestatem habens. Sed maior potestas doctrinae ostenditur in
instructione illorum qui penitus nihil audierunt, quales erant
gentiles, unde apostolus dicit, Rom. XV, sic praedicavi
Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum
fundamentum aedificarem. Ergo multo magis Christus praedicare debuit
gentilibus quam Iudaeis.
3. Praeterea, utilior est instructio multorum quam unius. Sed
Christus aliquos gentilium instruxit, sicut mulierem Samaritanam,
Ioan. IV, et Chananaeam, Matth. XV. Ergo videtur quod,
multo fortius, Christus debuerit multitudini gentium praedicare.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XV, non sum missus nisi
ad oves quae perierunt domus Israel. Sed Rom. X dicitur, quomodo
praedicabunt nisi mittantur? Ergo Christus non debuit praedicare
gentibus.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit praedicationem Christi, tam
per ipsum quam per apostolos, a principio solis Iudaeis exhiberi.
Primo quidem, ut ostenderet per suum adventum impleri promissiones
antiquitus factas Iudaeis, non autem gentilibus. Unde apostolus
dicit, Rom. XV, dico Christum ministrum fuisse circumcisionis,
idest apostolum et praedicatorem Iudaeorum, propter veritatem Dei,
ad confirmandas promissiones patrum. Secundo, ut eius adventus
ostenderetur esse a Deo. Quae enim a Deo sunt, ordinata sunt, ut
dicitur Rom. XIII. Hoc autem debitus ordo exigebat, ut
Iudaeis, qui Deo erant propinquiores per fidem et cultum unius Dei,
prius quidem doctrina Christi proponeretur, et per eos transmitteretur
ad gentes, sicut etiam et in caelesti hierarchia per superiores
Angelos ad inferiores divinae illuminationes deveniunt. Unde super
illud Matth. XV, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel, dicit Hieronymus, non hoc dicit quin ad gentes missus sit,
sed quod primum ad Israel missus est. Unde et Isaiae ult. dicitur,
mittam ex eis qui salvati fuerint, scilicet ex Iudaeis, ad gentes,
et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Tertio, ut Iudaeis auferret
calumniandi materiam. Unde super illud Matth. X, in viam gentium
ne abieritis, dicit Hieronymus, oportebat primum adventum Christi
nuntiari Iudaeis, ne iustam haberent excusationem, dicentes ideo se
dominum reiecisse, quia ad gentes et Samaritanos apostolos miserit.
Quarto, quia Christus per crucis victoriam meruit potestatem et
dominium super gentes. Unde dicitur Apoc. II, qui vicerit, dabo
ei potestatem super gentes, sicut et ego accepi a patre meo. Et
Philipp. II, quod, quia factus est obediens usque ad mortem
crucis, Deus exaltavit illum, ut in nomine Iesu omne genu
flectatur, et omnis lingua ei confiteatur. Et ideo ante passionem
suam noluit gentibus praedicari suam doctrinam, sed post passionem suam
dixit discipulis, Matth. ult., euntes, docete omnes gentes.
Propter quod, ut legitur Ioan. XII, cum, imminente passione,
quidam gentiles vellent videre Iesum, respondit, nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert. Et, sicut Augustinus dicit ibidem,
se dicebat granum mortificandum in infidelitate Iudaeorum,
multiplicandum in fide populorum.
Ad primum ergo dicendum quod Christus fuit in lumen et salutem gentium
per discipulos suos, quos ad praedicandum gentibus misit.
Ad secundum dicendum quod non est minoris potestatis, sed maioris,
facere aliquid per alios, quam per seipsum. Et ideo in hoc maxime
potestas divina in Christo monstrata est, quod discipulis suis tantam
virtutem contulit in docendo, ut gentes, quae nihil de Christo
audierant, converterent ad ipsum. Potestas autem Christi in docendo
attenditur et quantum ad miracula, per quae doctrinam suam
confirmabat; et quantum ad efficaciam persuadendi; et quantum ad
auctoritatem loquentis, quia loquebatur quasi dominium habens super
legem, cum diceret, ego autem dico vobis; et etiam quantum ad
virtutem rectitudinis quam in sua conversatione monstrabat, sine
peccato vivendo.
Ad tertium dicendum quod, sicut Christus non debuit a principio
indifferenter gentilibus suam doctrinam communicare, ut Iudaeis
tanquam primogenito populo deditus observaretur; ita etiam non debuit
gentiles omnino repellere, ne spes salutis eis praecluderetur. Et
propter hoc aliqui gentilium particulariter sunt admissi, propter
excellentiam fidei et devotionis eorum.
|
|