|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus debuerit
Iudaeis sine eorum offensione praedicare. Quia, ut Augustinus
dicit, in libro de agone Christiano, in homine Iesu Christo se
nobis ad exemplum vitae praebuit filius Dei. Sed nos debemus vitare
offensionem, non solum fidelium, sed etiam infidelium, secundum illud
I Cor. X, sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae
Dei. Ergo videtur quod etiam Christus in sua doctrina offensionem
Iudaeorum vitare debuerit.
2. Praeterea, nullus sapiens debet facere unde effectum sui operis
impediat. Sed per hoc quod sua doctrina Christus Iudaeos turbavit,
impediebatur effectus doctrinae eius, dicitur enim Luc. XI, quod,
cum dominus Pharisaeos et Scribas reprehenderet, coeperunt graviter
insistere, et os eius opprimere de multis, insidiantes ei et
quaerentes aliquid capere ex ore eius ut accusarent eum. Non ergo
videtur conveniens fuisse quod eos in sua doctrina offenderet.
3. Praeterea, apostolus dicit, I Tim. V, seniorem ne
increpaveris, sed obsecra ut patrem. Sed sacerdotes et principes
Iudaeorum erant illius populi seniores. Ergo videtur quod non fuerint
duris increpationibus arguendi.
Sed contra est quod Isaiae VIII fuerat prophetatum quod Christus
esset in lapidem offensionis et petram scandali duabus dominus Israel.
Respondeo dicendum quod salus multitudinis est praeferenda paci
quorumcumque singularium hominum. Et ideo, quando aliqui sua
perversitate multitudinis salutem impediunt, non est timenda eorum
offensio a praedicatore vel doctore, ad hoc quod multitudinis saluti
provideat. Scribae autem et Pharisaei et principes Iudaeorum sui
malitia plurimum impediebant populi salutem, tum quia repugnabant
Christi doctrinae, per quam solam poterat esse salus; tum etiam quia
pravis suis moribus vitam populi corrumpebant. Et ideo dominus, non
obstante offensione eorum, publice veritatem docebat, quam illi
odiebant, et eorum vitia arguebat. Et ideo dicitur, Matth. XV,
quod, discipulis domino dicentibus, scis quia Iudaei, audito hoc
verbo, scandalizati sunt? Respondit, sinite illos. Caeci sunt
duces caecorum. Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam
cadunt.
Ad primum ergo dicendum quod homo sic debet esse sine offensione
omnibus ut nulli det suo facto vel dicto minus recto occasionem ruinae.
Si tamen de veritate scandalum oritur, magis est sustinendum scandalum
quam veritas relinquatur, ut Gregorius dicit.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod Christus publice Scribas et
Pharisaeos arguebat, non impedivit, sed magis promovit effectum suae
doctrinae. Quia cum eorum vitia populo innotescebant, minus
avertebatur a Christo propter verba Scribarum et Pharisaeorum, qui
semper doctrinae Christi obsistebant.
Ad tertium dicendum quod illud verbum apostoli est intelligendum de
illis senioribus qui non solum aetate vel auctoritate, sed etiam
honestate sunt senes, secundum illud Num. XI, congrega mihi
septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes
populi sint. Si autem auctoritatem senectutis in instrumentum malitiae
vertant publice peccando, sunt manifeste et acriter arguendi, sicut et
Daniel dixit, Dan. XIII, inveterate dierum malorum, et
cetera.
|
|