|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non omnia
publice docere debuit. Legitur enim multa seorsum discipulis dixisse,
sicut patet in sermone caenae. Unde et Matth. X dixit, quod in
aure audistis in cubilibus, praedicabitur in tectis. Non ergo omnia
publice docuit.
2. Praeterea, profunda sapientiae non sunt nisi perfectis
exponenda, secundum illud I Cor. II, sapientiam loquimur inter
perfectos. Sed doctrina Christi continebat profundissimam
sapientiam. Non ergo erat imperfectae multitudini communicanda.
3. Praeterea, idem est veritatem aliquam occultare silentio, et
obscuritate verborum. Sed Christus veritatem quam praedicabat,
occultabat turbis obscuritate verborum, quia sine parabolis non
loquebatur ad eos, ut dicitur Matth. XIII. Ergo pari ratione
poterat occultari silentio.
Sed contra est quod ipse dicit, Ioan. XVIII, in occulto
locutus sum nihil.
Respondeo dicendum quod doctrina alicuius potest esse in occulto
tripliciter. Uno modo, quantum ad intentionem docentis, qui intendit
suam doctrinam non manifestare multis, sed magis occultare. Quod
quidem contingit dupliciter. Quandoque ex invidia docentis, qui vult
per suam scientiam excellere, et ideo scientiam suam non vult aliis
communicare. Quod in Christo locum non habuit, ex cuius persona
dicitur, Sap. VII, quam sine fictione didici, et sine invidia
communico, et honestatem illius non abscondo. Quandoque vero hoc
contingit propter inhonestatem eorum quae docentur, sicut Augustinus
dicit, super Ioan., quod quaedam sunt mala quae portare non potest
qualiscumque pudor humanus. Unde de doctrina haereticorum dicitur,
Prov. IX, aquae furtivae dulciores sunt. Doctrina autem Christi
non est neque de errore neque de immunditia. Et ideo dominus dicit,
Marci IV, nunquid venit lucerna, idest vera et honesta doctrina,
ut sub modio ponatur? Alio modo aliqua doctrina est in occulto, quia
paucis proponitur. Et sic etiam Christus nihil docuit in occulto,
quia omnem doctrinam suam vel turbae toti proposuit, vel omnibus suis
discipulis in communi. Unde Augustinus dicit, super Ioan., quis
in occulto loquitur, cum coram tot hominibus loquitur? Praesertim si
hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis? Tertio
modo aliqua doctrina est in occulto, quantum ad modum docendi. Et sic
Christus quaedam turbis loquebatur in occulto, parabolis utens ad
annuntianda spiritualia mysteria, ad quae capienda non erant idonei vel
digni. Et tamen melius erat eis vel sic, sub tegumento parabolarum,
spiritualium doctrinam audire, quam omnino ea privari. Harum tamen
parabolarum apertam et nudam veritatem dominus discipulis exponebat,
per quos deveniret ad alios, qui essent idonei, secundum illud II
Tim. II, quae audisti a me per multos testes, haec commenda
fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Et hoc
significatum est Num. IV, ubi mandatur quod filii Aaron
involverent vasa sanctuarii, quae Levitae involuta portarent.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hilarius dicit, super Matth.,
exponens illud verbum inductum, non legimus dominum solitum fuisse
noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse, sed hoc
dicit, quia omnis sermo eius carnalibus tenebrae sunt, et verbum eius
infidelibus nox est. Itaque quod ab eo dictum est, inter infideles
cum libertate fidei et confessionis est loquendum. Vel, secundum
Hieronymum, comparative loquitur, quia videlicet erudiebat eos in
parvo Iudaeae loco, respectu totius mundi, in quo erat per
apostolorum praedicationem doctrina Christi publicanda.
Ad secundum dicendum quod dominus non omnia profunda suae sapientiae
sua doctrina manifestavit, non solum turbis, sed nec etiam
discipulis, quibus dixit, Ioan. XVI, adhuc habeo vobis multa
dicere, quae non potestis portare modo. Sed tamen quaecumque dignum
duxit aliis tradere de sua sapientia, non in occulto, sed palam
proposuit, licet non ab omnibus intelligeretur. Unde Augustinus
dicit, super Ioan., intelligendum est ita dixisse dominum, palam
locutus sum mundo, ac si dixisset, multi me audierunt. Et rursus non
erat palam, quia non intelligebant.
Ad tertium dicendum quod turbis dominus in parabolis loquebatur, sicut
dictum est, quia non erant digni nec idonei nudam veritatem accipere,
quam discipulis exponebat. Quod autem dicitur quod sine parabolis non
loquebatur eis, secundum Chrysostomum intelligendum est quantum ad
illum sermonem, quamvis alias et sine parabolis multa turbis locutus
fuerit. Vel, secundum Augustinum, in libro de quaest. Evang.,
hoc dicitur, non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere
sermonem explicavit ubi non per parabolam aliquid significaverit,
quamvis in eo aliqua proprie dixerit.
|
|