|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus doctrinam suam
debuerit scripto tradere. Scriptura enim inventa est ad hoc quod
doctrina commendetur memoriae in futurum. Sed doctrina Christi
duratura erat in aeternum, secundum illud Luc. XXI, caelum et
terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ergo videtur quod
Christus doctrinam suam debuerit scripto mandare.
2. Praeterea, lex vetus in figura Christi praecessit, secundum
illud Heb. X, umbram habet lex futurorum bonorum. Sed lex vetus a
Deo fuit descripta, secundum illud Exod. XXIV, dabo tibi duas
tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi. Ergo videtur quod
etiam Christus doctrinam suam scribere debuerit.
3. Praeterea, ad Christum, qui venerat illuminare his qui in
tenebris et in umbra mortis sedent, ut dicitur Luc. I, pertinebat
erroris occasionem excludere, et viam fidei aperire. Sed hoc fecisset
doctrinam suam scribendo, dicit enim Augustinus, in I de Consens.
Evang., quod solet nonnullos movere cur ipse dominus nihil
scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc
enim illi vel maxime Pagani quaerunt qui Christum culpare aut
blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam,
sed tamen tanquam homini. Discipulos vero eius dicunt magistro suo
amplius tribuisse quam erat, ut eum filium Dei dicerent, et verbum
Dei, per quod facta sunt omnia. Et postea subdit, videntur parati
fuisse hoc de illo credere quod de se ipse scripsisset, non quod alii
de illo pro suo arbitrio praedicassent. Ergo videtur quod Christus
ipse doctrinam suam scripto tradere debuerit.
Sed contra est quod nulli libri ab eo scripti habentur in canone
Scripturae.
Respondeo dicendum conveniens fuisse Christum doctrinam suam non
scripsisse. Primo quidem, propter dignitatem ipsius. Excellentiori
enim doctori excellentior modus doctrinae debetur. Et ideo Christo,
tanquam excellentissimo doctori, hic modus competebat, ut doctrinam
suam auditorum cordibus imprimeret. Propter quod dicitur Matth.
VII, quod erat docens eos sicut potestatem habens. Unde etiam apud
gentiles Pythagoras et Socrates, qui fuerunt excellentissimi
doctores, nihil scribere voluerunt. Scripta enim ordinantur ad
impressionem doctrinae in cordibus auditorum sicut ad finem. Secundo,
propter excellentiam doctrinae Christi, quae litteris comprehendi non
potest, secundum illud Ioan. ult., sunt et alia multa quae fecit
Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum
capere eos qui scribendi sunt libros. Quos, sicut Augustinus dicit,
non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, sed
capacitate legentium comprehendi non posse. Si autem Christus scripto
suam doctrinam mandasset, nihil altius de eius doctrina homines
existimarent quam quod Scriptura contineret. Tertio, ut ordine
quodam ab ipso doctrina ad omnes perveniret, dum ipse scilicet
discipulos suos immediate docuit, qui postmodum alios verbo et scripto
docuerunt. Si autem ipsemet scripsisset, eius doctrina immediate ad
omnes pervenisset. Unde et de sapientia dicitur, Prov. IX, quod
misit ancillas suas vocare ad arcem. Sciendum tamen est, sicut
Augustinus dicit, in I de Consens. Evang., aliquos gentiles
existimasse Christum quosdam libros scripsisse continentes quaedam
magica, quibus miracula faciebat, quae disciplina Christiana
condemnat. Et tamen illi qui Christi libros tales se legisse
affirmant, nulla talia faciunt qualia illum de libris talibus fecisse
mirantur. Divino etiam iudicio sic errant ut eosdem libros ad Petrum
et Paulum dicant tanquam epistolari titulo praenotatos, eo quod in
pluribus locis simul eos cum Christo pictos viderunt. Nec mirum si a
pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore quo Christus in
carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus
eius.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in eodem
libro, omnibus discipulis suis tanquam membris sui corporis Christus
caput est. Itaque, cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit,
nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit. Quandoquidem membra
eius id operata sunt quod, dictante capite, cognoverunt. Quidquid
enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum
illis tanquam suis manibus imperavit.
Ad secundum dicendum quod, quia lex vetus in sensibilibus figuris
dabatur, ideo etiam convenienter sensibilibus signis scripta fuit.
Sed doctrina Christi, quae est lex spiritus vitae, scribi debuit,
non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in
tabulis cordis carnalibus, ut apostolus dicit, II Cor. III.
Ad tertium dicendum quod illi qui Scripturae apostolorum de Christo
credere nolunt, nec ipsi Christo scribenti credidissent, de quo
opinabantur quod magicis artibus fecisset miracula.
|
|