|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non fecerit
miracula virtute divina. Virtus enim divina est omnipotens. Sed
videtur quod Christus non fuerit omnipotens in miraculis faciendis,
dicitur enim Marci VI, quod non poterat ibi, scilicet in patria
sua, ullam virtutem facere. Ergo videtur quod non fecerit miracula
virtute divina.
2. Praeterea, Dei non est orare. Sed Christus aliquando in
miraculis faciendis orabat, ut patet in suscitatione Lazari, Ioan.
XI; et in multiplicatione panum, ut patet Matth. XIV. Ergo
videtur quod non fecerit miracula virtute divina.
3. Praeterea, ea quae virtute divina fiunt, non possunt virtute
alicuius creaturae fieri. Sed ea quae Christus faciebat, poterant
etiam fieri virtute alicuius creaturae, unde et Pharisaei dicebant
quod in Beelzebub, principe Daemoniorum, eiiciebat Daemonia. Ergo
videtur quod Christus non fecerit miracula virtute divina.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XIV, pater, in me
manens, ipse facit opera.
Respondeo dicendum quod, sicut in prima parte habitum est, vera
miracula sola virtute divina fieri possunt, quia solus Deus potest
mutare naturae ordinem, quod pertinet ad rationem miraculi. Unde Leo
Papa dicit, in epistola ad Flavianum, quod, cum in Christo sint
duae naturae, una earum est, scilicet divina, quae fulget miraculis;
altera, scilicet humana, quae succumbit iniuriis; et tamen una earum
agit cum communicatione alterius, inquantum scilicet humana natura est
instrumentum divinae actionis, et actio humana virtutem accepit a
natura divina, sicut supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicitur, non poterat ibi ullam
virtutem facere, non est referendum ad potentiam absolutam, sed ad id
quod potest fieri congruenter, non enim congruum erat ut inter
incredulos operaretur miracula. Unde subditur, et mirabatur propter
incredulitatem eorum. Secundum quem modum dicitur Gen. XVIII,
non celare potero Abraham quae gesturus sum; et XIX, non potero
facere quidquam donec ingrediaris illuc.
Ad secundum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super illud
Matth. XIV, acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens
in caelum benedixit et fregit, oportebat, inquit, credi de Christo
quoniam a patre est, et quoniam ei aequalis est. Et ideo, ut
utrumque ostendat, nunc quidem cum potestate, nunc autem orans
miracula facit. Et in minoribus quidem respicit in caelum, puta in
multiplicatione panum, in maioribus autem, quae sunt solius Dei, cum
potestate agit, puta quando peccata dimisit, mortuos suscitavit.
Quod autem dicitur Ioan. XI, quod in suscitatione Lazari oculos
sursum levavit, non propter necessitatem suffragii, sed propter
exemplum hoc fecit. Unde dicit, propter populum qui circumstat dixi,
ut credant quia tu me misisti.
Ad tertium dicendum quod Christus alio modo expellebat Daemones quam
virtute Daemonum expellantur. Nam virtute superiorum Daemonum ita
Daemones a corporibus expelluntur quod tamen remanet dominium eorum
quantum ad animam, non enim contra regnum suum Diabolus agit. Sed
Christus Daemones expellebat non solum a corpore, sed multo magis ab
anima. Et ideo dominus blasphemiam Iudaeorum dicentium eum in virtute
Daemonum Daemonia eiicere, reprobavit, primo quidem, per hoc quod
Satanas contra seipsum non dividitur. Secundo, exemplo aliorum, qui
Daemonia eiiciebant per spiritum Dei. Tertio, quia Daemonium
expellere non posset nisi ipsum vicisset virtute divina. Quarto, quia
nulla convenientia in operibus nec in effectu erat sibi et Satanae,
cum Satanas dispergere cuperet quos Christus colligebat.
|
|