|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non incoeperit
miracula facere in nuptiis, mutando aquam in vinum. Legitur enim in
libro de infantia salvatoris, quod Christus in sua pueritia multa
miracula fecit. Sed miraculum de conversione aquae in vinum fecit in
nuptiis trigesimo vel trigesimoprimo anno suae aetatis. Ergo videtur
quod non incoeperit tunc miracula facere.
2. Praeterea, Christus faciebat miracula secundum virtutem
divinam. Sed virtus divina fuit in eo a principio suae conceptionis,
ex tunc enim fuit Deus et homo. Ergo videtur quod a principio
miracula fecerit.
3. Praeterea, Christus post Baptismum et tentationem coepit
discipulos congregare, ut legitur Matth. IV et Ioan. I. Sed
discipuli praecipue congregati sunt ad ipsum propter miracula, sicut
dicitur Luc. V, quod Petrum vocavit obstupescentem propter
miraculum quod fecerat in captura piscium. Ergo videtur quod ante
miraculum quod fecit in nuptiis, fecerit alia miracula.
Sed contra est quod dicitur Ioan. II, hoc fecit initium signorum
Iesus in Cana Galilaeae.
Respondeo dicendum quod miracula facta sunt a Christo propter
confirmationem eius doctrinae, et ad ostendendum virtutem divinam in
ipso. Et ideo, quantum ad primum, non debuit ante miracula facere
quam docere inciperet. Non autem debuit incipere docere ante perfectam
aetatem, ut supra habitum est, cum de Baptismo eius ageretur.
Quantum autem ad secundum, sic debuit per miracula divinitatem
ostendere ut crederetur veritas humanitatis ipsius. Et ideo, sicut
dicit Chrysostomus, super Ioan., decenter non incoepit signa facere
ex prima aetate, existimassent enim phantasiam esse incarnationem, et
ante opportunum tempus cruci eum tradidissent.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super
Ioan., ex verbo Ioannis Baptistae dicentis, ut manifestetur in
Israel, propterea veni ego in aqua baptizans, manifestum est quod
illa signa quae quidam dicunt in pueritia a Christo facta, mendacia et
fictiones sunt. Si enim a prima aetate miracula fecisset Christus,
nequaquam neque Ioannes eum ignorasset, neque reliqua multitudo
indiguisset magistro ad manifestandum eum.
Ad secundum dicendum quod divina virtus operabatur in Christo secundum
quod erat necessarium ad salutem humanam, propter quam carnem
assumpserat. Et ideo sic miracula fecit virtute divina ut fidei de
veritate carnis eius praeiudicium non fieret.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum ad laudem discipulorum pertinet,
quod Christum secuti sunt cum nulla eum miracula facere vidissent,
sicut Gregorius dicit, in quadam homilia. Et, ut Chrysostomus
dicit, maxime tunc signa necessarium erat facere, quando discipuli iam
congregati erant et devoti, et attendentes his quae fiebant. Unde
subditur, et crediderunt in eum discipuli eius, non quia tunc primum
crediderunt; sed quia tunc diligentius et perfectius crediderunt. Vel
discipulos vocat eos qui futuri erant discipuli, sicut exponit
Augustinus, in libro de consensu Evangelistarum.
|
|