|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod miracula quae Christus
fecit, non fuerunt sufficientia ad ostendendam divinitatem ipsius.
Esse enim Deum et hominem proprium est Christo. Sed miracula quae
Christus fecit, etiam ab aliis sunt facta. Ergo videtur quod non
fuerint sufficientia ad ostendendam divinitatem ipsius.
2. Praeterea, virtute divinitatis nihil est maius. Sed aliqui
fecerunt maiora miracula quam Christus, dicitur enim Ioan. XIV,
qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora
horum faciet. Ergo videtur quod miracula quae Christus fecit, non
fuerint sufficientia ad ostendendum divinitatem ipsius.
3. Praeterea, ex particulari non sufficienter ostenditur
universale. Sed quodlibet miraculorum Christi fuit quoddam
particulare opus. Ergo ex nullo eorum potuit manifestari sufficienter
divinitas Christi, ad quam pertinet universalem virtutem habere de
omnibus.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. V, opera quae dedit mihi
pater ut faciam, ipsa testimonium perhibent de me.
Respondeo dicendum quod miracula quae Christus fecit, sufficientia
erant ad manifestandum divinitatem ipsius, secundum tria. Primo
quidem, secundum ipsam speciem operum, quae transcendebant omnem
potestatem creatae virtutis, et ideo non poterant fieri nisi virtute
divina. Et propter hoc caecus illuminatus dicebat, Ioan. IX a
saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi
esset hic a Deo, non posset facere quidquam. Secundo, propter modum
miracula faciendi, quia scilicet quasi propria potestate miracula
faciebat, non autem orando, sicut alii. Unde dicitur Luc. VI,
quod virtus de illo exibat et sanabat omnes. Per quod ostenditur,
sicut Cyrillus dicit, quod non accipiebat alienam virtutem, sed, cum
esset naturaliter Deus, propriam virtutem super infirmos ostendebat.
Et propter hoc etiam innumerabilia miracula faciebat. Unde super
illud Matth. VIII, eiiciebat spiritus verbo, et omnes male
habentes curavit, dicit Chrysostomus, intende quantam multitudinem
curatam transcurrunt Evangelistae, non unumquemque curatum
enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculorum inducentes.
Et ex hoc ostendebatur quod haberet virtutem coaequalem Deo patri,
secundum illud Ioan. V, quaecumque pater facit, haec et filius
similiter facit; et ibidem, sicut pater suscitat mortuos et
vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Tertio, ex ipsa
doctrina qua se Deum dicebat, quae nisi vera esset, non confirmaretur
miraculis divina virtute factis. Et ideo dicitur Marci I, quaenam
doctrina haec nova? Quia in potestate spiritibus immundis imperat, et
obediunt ei?
Ad primum ergo dicendum quod haec erat obiectio gentilium. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, nulla, inquiunt,
competentibus signis tantae maiestatis indicia claruerunt. Quia
larvalis illa purgatio, qua scilicet Daemones effugabat, debilium
cura, reddita vita defunctis, si et alia considerentur, Deo parva
sunt. Et ad hoc respondet Augustinus, fatemur et nos talia quidem
fecisse prophetas. Sed et ipse Moyses et ceteri prophetae dominum
Iesum prophetaverunt, et ei gloriam magnam dederunt. Qui propterea
talia et ipse facere voluit, ne esset absurdum, quod per illos
fecerat, si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere
debuit, nasci de virgine, resurgere a mortuis, in caelum ascendere.
Hoc Deo qui parum putat, quid plus expectet ignoro. Num, homine
assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus per quem
factus est mundus? Sed nec maior mundus, nec isti aequalis in hoc
fieri posset, si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc
quoque parum putaretur. Quae tamen alii fecerunt, Christus
excellentius fecit. Unde super Ioan. XV, si opera non fecissem in
eis quae nemo alius fecit, etc., dicit Augustinus, nulla in
operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum, quod
scimus etiam antiquos fecisse prophetas. Fecit tamen aliqua Christus
quae nemo alius fecit. Sed respondetur nobis et alios fecisse quae nec
ipse, nec alius fecit. Sed quod tam multa vitia et malas valetudines
vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur
antiquorum fecisse. Ut enim taceatur quod iubendo, sicut
occurrebant, salvos singulos fecit, Marcus dicit, quocumque
introibat in vicos aut in villas aut in civitates, in plateis ponebant
infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Haec nemo alius
fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait, in eis, non inter
eos, aut coram eis, sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Nec tamen
alius fecit, quicumque in eis talia opera fecit, quoniam quisquis
alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit; haec autem ipse,
non illis facientibus, fecit.
Ad secundum dicendum quod Augustinus, exponens illud verbum
Ioannis, inquirit, quae sunt ista opera maiora, quae credentes in
eum erant facturi? An forte quod aegros, ipsis transeuntibus, etiam
eorum umbra sanabat? Maius est enim quod sanet umbra, quam fimbria.
Veruntamen, quando ista Christus dicebat, verborum suorum facta et
opera commendabat. Cum enim dixit, pater in me manens ipse facit
opera, quae opera tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Et
eorundem verborum fructus erat fides illorum. Veruntamen,
evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes
etiam crediderunt. Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit,
et tamen postea, quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi
cum per discipulos loqueretur? Ecce, maiora fecit praedicatus a
credentibus, quam locutus audientibus. Verum hoc adhuc movet, quod
haec maiora per apostolos fecit, non autem ipsos tantum significans
ait, qui credit in me. Audi ergo, qui credit in me, opera quae ego
facio, et ipse faciet. Prius ego facio, deinde et ipse faciet, quia
facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? Quod
utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus maius
hoc esse dixerim quam creare caelum et terram, caelum enim et terra
transibunt, praedestinatorum autem salus et iustificatio permanebit.
Sed in caelis Angeli opera sunt Christi. Nunquid his operibus
maiora facit qui cooperatur Christo ad suam iustificationem? Iudicet
qui potest utrum maius sit iustos creare, quam impios iustificare.
Certe, si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est
misericordiae. Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, maiora
horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit
quae illa hora faciebat. Tunc autem verba fidei faciebat, et utique
minus est verba praedicare iustitiae, quod fecit praeter nos, quam
impium iustificare, quod ita facit in nobis ut faciamus et nos.
Ad tertium dicendum quod, quando aliquod particulare opus proprium est
alicuius agentis, tunc per illud particulare opus probatur tota virtus
agentis, sicut, cum ratiocinari sit proprium hominis, ostenditur
aliquis esse homo ex hoc ipso quod ratiocinatur circa quodcumque
particulare propositum. Et similiter cum propria virtute miracula
facere sit solius Dei, sufficienter ostensum est Christum esse Deum
ex quocumque miraculo quod propria virtute fecit.
|
|