|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod miracula quae Christus
fecit circa spirituales substantias, non fuerint convenientia. Inter
spirituales enim substantias, sancti Angeli praepollent Daemonibus,
quia, ut Augustinus dicit, in III de Trin., spiritus vitae
rationalis desertor atque peccator regitur per spiritum vitae rationalem
pium et iustum. Sed Christus non legitur aliqua miracula fecisse
circa Angelos bonos. Ergo neque etiam circa Daemones aliqua miracula
facere debuit.
2. Praeterea, miracula Christi ordinabantur ad manifestandum
divinitatem ipsius. Sed divinitas Christi non erat Daemonibus
manifestanda, quia per hoc impeditum fuisset mysterium passionis eius,
secundum illud I Cor. II, si cognovissent, nunquam dominum
gloriae crucifixissent. Ergo non debuit circa Daemones aliqua
miracula fecisse.
3. Praeterea, miracula Christi ad gloriam Dei ordinabantur, unde
dicitur Matth. IX, quod videntes turbae paralyticum sanatum a
Christo, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem
talem hominibus. Sed ad Daemones non pertinet glorificare Deum,
quia non est speciosa laus in ore peccatoris, ut dicitur Eccli.
XV. Unde et, sicut dicitur Marci I et Luc. IV, non sinebat
Daemonia loqui ea quae ad gloriam ipsius pertinebant. Ergo videtur
non fuisse conveniens quod circa Daemones aliqua miracula faceret.
4. Praeterea, miracula a Christo facta ad salutem hominum
ordinantur. Sed quaedam Daemonia ab hominibus eiecta fuerunt cum
hominum detrimento. Quandoque quidem corporali, sicut dicitur Marci
IX, quod Daemon, ad praeceptum Christi, exclamans et multum
discerpens hominem exiit ab homine, et factus est sicut mortuus, ita
ut multi dicerent, quia mortuus est. Quandoque etiam cum damno
rerum, sicut quando Daemones, ad eorum preces, misit in porcos,
quos praecipitaverunt in mare; unde cives illius regionis rogaverunt
eum ut transiret a finibus eorum, sicut legitur Matth. VIII.
Ergo videtur inconvenienter fecisse huiusmodi miracula.
Sed contra est quod Zach. XIII hoc praenuntiatum fuerat, ubi
dicitur, spiritum immundum auferam de terra.
Respondeo dicendum quod miracula quae Christus fecit, argumenta
quaedam fuerunt fidei quam ipse docebat. Futurum autem erat ut per
virtutem divinitatis eius excluderet Daemonum potestatem ab hominibus
credituris in eum, secundum illud Ioan. XII, nunc princeps huius
mundi eiicietur foras. Et ideo conveniens fuit ut, inter alia
miracula, etiam obsessos a Daemonibus liberaret.
Ad primum ergo dicendum quod homines, sicut per Christum erant a
potestate Daemonum liberandi, ita per eum erant Angelis consociandi,
secundum illud Coloss. I, pacificans per sanguinem crucis eius quae
in caelis et quae in terris sunt. Et ideo circa Angelos alia miracula
hominibus demonstrare non conveniebat, nisi ut Angeli hominibus
apparerent, quod quidem factum est in nativitate ipsius, et in
resurrectione et in ascensione.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, IX de Civit.
Dei, Christus tantum innotuit Daemonibus quantum voluit, tantum
autem voluit quantum oportuit. Sed innotuit eis, non sicut Angelis
sanctis, per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia suae
virtutis effecta. Et primo quidem, videntes Christum esurire post
ieiunium, aestimaverunt eum non esse filium Dei. Unde, super illud
Luc. IV, si filius Dei es etc., dicit Ambrosius, quid sibi
vult talis sermonis exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse
venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putavit? Sed
postmodum, visis miraculis, ex quadam suspicatione coniecturavit eum
esse filium Dei. Unde super illud Marci I, scio quia sis sanctus
Dei, dicit Chrysostomus quod non certam aut firmam adventus Dei
habebat notitiam. Sciebat tamen ipsum esse Christum in lege
promissum, unde dicitur Luc. IV, quia sciebant ipsum esse
Christum. Quod autem ipsum confitebantur esse filium Dei, magis
erat ex suspicione quam ex certitudine. Unde Beda dicit, super
Luc., Daemonia filium Dei confitentur, et, sicut postea dicitur,
sciebant eum esse Christum. Quia, cum ieiunio fatigatum eum
Diabolus videret, verum hominem intellexit, sed, quia tentando non
praevaluit utrum filius Dei esset, dubitabat. Nunc autem, per
signorum potentiam, vel intellexit, vel potius suspicatus est esse
filium Dei. Non ideo igitur Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia
Christum sive Dei filium non esse putavit, sed quia se morte illius
non praevidit esse damnandum. De hoc enim mysterio a saeculis
abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognovit,
si enim cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent.
Ad tertium dicendum quod miracula in expulsione Daemonum non fecit
Christus propter utilitatem Daemonum, sed propter utilitatem
hominum, ut ipsi eum glorificarent. Et ideo prohibuit eos loqui ea
quae ad laudem ipsius pertinebant, primo quidem, propter exemplum.
Quia, ut dicit Athanasius, compescebat eius sermonem, quamvis vera
fateretur, ut nos assuefaciat ne curemus de talibus, etiam si vera
loqui videantur. Nefas est enim ut, cum adsit nobis Scriptura
divina, instruamur a Diabolo, est enim hoc periculosum, quia
veritati frequenter Daemones immiscent mendacia. Vel, sicut
Chrysostomus dicit, non oportebat eos subripere officii apostolici
gloriam. Nec decebat Christi mysterium lingua fetida publicari, quia
non est speciosa laus in ore peccatoris. Tertio quia, ut Beda
dicit, quia nolebat ex hoc invidiam accendere Iudaeorum. Unde etiam
ipsi apostoli iubentur reticere de ipso, ne, divina maiestate
praedicata, passionis dispensatio differatur.
Ad quartum dicendum quod Christus specialiter venerat docere et
miracula facere propter utilitatem hominum, principaliter quantum ad
animae salutem. Et ideo permisit Daemones quos eiiciebat hominibus
aliquod nocumentum inferre, vel in corpore vel in rebus, propter
animae humanae salutem, ad hominum scilicet instructionem. Unde
Chrysostomus dicit, super Matth., quod Christus permisit
Daemonibus in porcos ire, non quasi a Daemonibus persuasus, sed
primo quidem, ut instruat magnitudinem nocumenti Daemonum qui
hominibus insidiantur; secundo, ut omnes discerent quoniam neque
adversus porcos audent aliquid facere, nisi ipse concesserit; tertio,
ut ostenderet quod graviora in illos homines operati essent quam in
illos porcos, nisi essent divina providentia adiuti. Et propter
easdem etiam causas permisit eum qui a Daemonibus liberabatur, ad
horam gravius affligi, a qua tamen afflictione eum continuo liberavit.
Per hoc etiam ostenditur, ut Beda dicit, quod saepe, dum converti
ad Deum post peccata conamur, maioribus novisque antiqui hostis
pulsamur insidiis. Quod facit vel ut odium virtutis incutiat, vel
expulsionis suae vindicet iniuriam. Factus est etiam homo sanatus
velut mortuus, ut Hieronymus dicit, quia sanatis dicitur, mortui
estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
|
|