|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerint
a Christo facta miracula circa caelestia corpora. Ut enim Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom., divinae providentiae non est
naturam corrumpere, sed salvare. Corpora autem caelestia secundum
suam naturam sunt incorruptibilia et inalterabilia, ut probatur in I
de caelo. Ergo non fuit conveniens ut per Christum fieret aliqua
mutatio circa ordinem caelestium corporum.
2. Praeterea, secundum motum caelestium corporum temporum cursus
designatur, secundum illud Gen. I, fiant luminaria in firmamento
caeli, et sint in signa et tempora et dies et annos. Sic ergo,
mutato cursu caelestium corporum, mutatur temporum distinctio et ordo.
Sed non legitur hoc esse perceptum ab astrologis, qui contemplantur
sidera et computant menses, ut dicitur Isaiae XLVII. Ergo
videtur quod per Christum non fuerit aliqua mutatio facta circa cursum
caelestium corporum.
3. Praeterea, magis competebat Christo facere miracula vivens et
docens quam moriens, tum quia, ut dicitur II ad Cor. ult.,
crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, secundum
quam miracula faciebat; tum etiam quia eius miracula confirmativa erant
doctrinae ipsius. Sed in vita sua non legitur Christus aliquod
miraculum circa caelestia corpora fecisse, quinimmo Pharisaeis
petentibus ab eo signum de caelo, dare renuit, ut habetur Matth.
XII et XVI. Ergo videtur quod nec in morte circa caelestia
corpora aliquod miraculum facere debuit.
Sed contra est quod dicitur Luc. XXIII, tenebrae factae sunt in
universa terra usque ad horam nonam, et obscuratus est sol.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, miracula Christi
talia esse debebant ut sufficienter eum Deum esse ostenderent. Hoc
autem non ita evidenter ostenditur per transmutationes corporum
inferiorum, quae etiam ab aliis causis moveri possunt, sicut per
transmutationem cursus caelestium corporum, quae a solo Deo sunt
immobiliter ordinata. Et hoc est quod Dionysius dicit, in epistola
ad Polycarpum, cognoscere oportet non aliter aliquando posse aliquid
perverti caelestis ordinationis et motus, nisi causam haberet ad hoc
moventem qui facit omnia et mutat secundum suum sermonem. Et ideo
conveniens fuit ut Christus miracula faceret etiam circa caelestia
corpora.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut corporibus inferioribus naturale
est moveri a caelestibus corporibus, quae sunt superiora secundum
naturae ordinem; ita etiam naturale est cuilibet creaturae ut
transmutetur a Deo secundum eius voluntatem. Unde Augustinus dicit,
XXVI contra Faustum, et habetur in Glossa Rom. XI, super
illud, contra naturam insertus es etc., Deus, creator et conditor
omnium naturarum, nihil contra naturam facit, quia id est cuique rei
natura, quod facit. Et ita non corrumpitur natura caelestium corporum
cum eorum cursus immutatur a Deo, corrumperetur autem si ab aliqua
alia causa immutaretur.
Ad secundum dicendum quod per miraculum a Christo factum non est
perversus ordo temporum. Nam secundum quosdam, illae tenebrae, vel
solis obscuratio, quae in passione Christi accidit, fuit propter hoc
quod sol suos radios retraxit, nulla immutatione facta circa motum
caelestium corporum, secundum quem tempora mensurantur. Unde
Hieronymus dicit, super Matth., videtur luminare maius retraxisse
radios suos, ne aut pendentem videret dominum, aut impii blasphemantes
sua luce fruerentur. Talis autem retractio radiorum non est sic
intelligenda quasi sol in sua potestate habeat radios emittere vel
retrahere, non enim ex electione, sed ex natura radios emittit, ut
dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Sed sol dicitur
retrahere radios, inquantum divina virtute factum est ut solis radii ad
terram non pervenirent. Origenes autem dicit hoc accidisse per
interpositionem nubium. Unde, super Matth., dicit, consequens est
intelligere quasdam tenebrosissimas nubes multas et magnas concurrisse
super Ierusalem et terram Iudaeae; et ideo factae sunt tenebrae
profundae a sexta hora usque ad nonam. Arbitror ergo, sicut et cetera
signa quae facta sunt in passione, scilicet quod velum est scissum,
quod terra tremuit, etc., in Ierusalem tantummodo facta sunt, ita
et hoc, aut si latius voluerit quis extendere ad terram Iudaeae,
propter hoc quod dicitur quod tenebrae factae sunt in universa terra;
quod intelligitur de terra Iudaea, sicut in III libro regum dixit
Abdias ad Eliam, vivit Deus tuus, si est gens aut regnum ubi non
miserit dominus meus quaerere te, ostendens quod eum quaesiverunt in
gentibus quae sunt circa Iudaeam. Sed circa hoc magis est credendum
Dionysio, qui oculata fide inspexit hoc accidisse per interpositionem
lunae inter nos et solem. Dicit enim, in epistola ad Polycarpum,
inopinabiliter soli lunam incidentem videbamus, in Aegypto scilicet
existentes, ut ibidem dicitur. Et designat ibi quatuor miracula.
Quorum primum est quod naturalis eclipsis solis per interpositionem
lunae nunquam accidit nisi tempore coniunctionis solis et lunae. Tunc
autem erat luna in oppositione ad solem, quintadecima existens, quia
erat Pascha Iudaeorum. Unde dicit, non enim erat conventus tempus.
Secundum miraculum est quod, cum circa horam sextam luna visa fuisset
simul cum sole in medio caeli, in vesperis apparuit in suo loco, idest
in oriente, opposita soli. Unde dicit, et rursus ipsam vidimus,
scilicet lunam, a nona hora, scilicet in qua recessit a sole,
cessantibus tenebris, usque ad vesperam, supernaturaliter restitutam
ad diametrum solis, id est ut diametraliter esset soli opposita. Et
sic patet quod non est turbatus consuetus temporum cursus, quia divina
virtute factum est et quod ad solem supernaturaliter accederet praeter
debitum tempus, et quod, a sole recedens, in locum proprium
restitueretur tempore debito. Tertium miraculum est quod naturaliter
eclipsis solis semper incipit ab Occidentali parte et pervenit usque ad
Orientalem, et hoc ideo quia luna secundum proprium motum, quo
movetur ab occidente in orientem, est velocior sole in suo proprio
motu; et ideo luna, ab occidente veniens, attingit solem et
pertransit ipsum ad orientem tendens. Sed tunc luna iam pertransiverat
solem, et distabat ab eo per medietatem circuli, in oppositione
existens. Unde oportuit quod reverteretur ad orientem versus solem,
et attingeret ipsum primo ex parte Orientali, procedens versus
occidentem. Et hoc est quod dicit, eclipsim etiam ipsam ex oriente
vidimus inchoatam et usque ad solarem terminum venientem, quia totum
solem eclipsavit, postea hinc regredientem. Quartum miraculum fuit
quod in naturali eclipsi ex eadem parte incipit sol prius reapparere ex
qua parte incipit prius obscurari, quia scilicet luna, se soli
subiiciens, naturali suo motu solem pertransit versus orientem, et ita
partem Occidentalem solis, quam primo occupat, primo etiam
derelinquit. Sed tunc luna, miraculose ab oriente versus occidentem
rediens, non pertransivit solem, ut esset eo Occidentalior, sed,
postquam pervenit ad terminum solis, reversa est versus orientem, et
ita partem solis quam ultimo occupavit, primo etiam dereliquit. Et
sic ex parte Orientali inchoata fuit eclipsis, sed in parte
Occidentali prius incoepit claritas apparere. Et hoc est quod dicit,
et rursus vidimus non ex eodem, idest, non ex eadem parte solis, et
defectum et repurgationem, sed e contra secundum diametrum factam.
Quintum miraculum addit Chrysostomus, super Matth., dicens quod
tribus horis tunc tenebrae permanserunt, cum eclipsis solis in momento
pertranseat, non enim habet moram, ut sciunt illi qui
consideraverunt. Unde datur intelligi quod luna quieverit sub sole.
Nisi forte velimus dicere quod tempus tenebrarum computatur ab instanti
quo incoepit sol obscurari, usque ad instans in quo sol totaliter fuit
repurgatus. Sed, sicut Origenes dicit, super Matth., adversus
hoc filii saeculi huius dicunt, quomodo hoc factum tam mirabile nemo
Graecorum aut barbarorum scripsit? Et dicit quod quidam nomine
Phlegon in chronicis suis scripsit hoc in principatu Tiberii Caesaris
factum, sed non significavit quod fuerit in luna plena. Potuit ergo
hoc contingere quia astrologi ubique terrarum tunc temporis existentes,
non sollicitabantur de observanda eclipsi, quia tempus non erat, sed
illam obscuritatem ex aliqua passione aeris putaverunt accidere. Sed
in Aegypto, ubi raro nubes apparent propter aeris serenitatem,
permotus est Dionysius, et socii eius, ut praedicta circa illam
obscuritatem observarent.
Ad tertium dicendum quod tunc praecipue oportebat per miracula
divinitatem Christi ostendere, quando in eo maxime apparebat
infirmitas secundum humanam naturam. Et ideo in Christi nativitate
stella nova in caelo apparuit. Unde maximus dicit, in sermone
nativitatis, si praesepe despicis, erige paulisper oculos, et novam
in caelo stellam, protestantem mundo nativitatem dominicam, contuere.
In passione autem adhuc maior infirmitas circa humanitatem Christi
apparuit. Et ideo oportuit ut maiora miracula ostenderentur circa
principalia mundi luminaria. Et, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., hoc est signum quod petentibus promittebat dare, dicens,
generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei,
nisi signum Ionae prophetae, crucem significans et resurrectionem.
Etenim multo mirabilius est in eo qui crucifixus erat hoc fieri, quam
ambulante eo super terram.
|
|