|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter circa
homines Christus miracula fecit. In homine enim potior est anima quam
corpus. Sed circa corpora multa miracula fecit Christus, circa
animas vero nulla miracula legitur fecisse, nam neque aliquos
incredulos ad fidem virtuose convertit, sed admonendo et exteriora
miracula ostendendo; neque etiam aliquos fatuos legitur sapientes
fecisse. Ergo videtur quod non convenienter sit circa homines miracula
operatus.
2. Praeterea, sicut supra dictum est, Christus faciebat miracula
virtute divina, cuius proprium est subito operari, et perfecte, et
absque adminiculo alicuius. Sed Christus non semper subito curavit
homines quantum ad corpus, dicitur enim Marci VIII quod,
apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum, et exspuens in oculos
eius, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid videret.
Et aspiciens ait, video homines velut arbores ambulantes. Deinde
iterum imposuit manus super oculos eius, et coepit videre, et
restitutus est ita ut videret clare omnia. Et sic patet quod non
subito eum curavit, sed primo quidem imperfecte, et per sputum. Ergo
videtur non convenienter circa homines miracula fecisse.
3. Praeterea, quae se invicem non consequuntur, non oportet quod
simul tollantur. Sed aegritudo corporalis non semper ex peccato
causatur, ut patet per illud quod dominus dicit, Ioan. IX, neque
hic peccavit, neque parentes eius, ut caecus nasceretur. Non ergo
oportuit ut hominibus corporum curationem quaerentibus peccata
dimitteret, sicut legitur fecisse circa paralyticum, Matth. IX,
praesertim quia sanatio corporalis, cum sit minus quam remissio
peccatorum, non videtur esse sufficiens argumentum quod possit peccata
dimittere.
4. Praeterea, miracula Christi facta sunt ad confirmationem
doctrinae ipsius, et testimonium divinitatis eius, ut supra dictum
est. Sed nullus debet impedire finem sui operis. Ergo videtur
inconvenienter Christus quibusdam miraculose curatis praecepisse ut
nemini dicerent, ut patet Matth. IX et Marci VIII, praesertim
quia quibusdam aliis mandavit ut miracula circa se facta publicarent,
sicut Marci V legitur quod dixit ei quem a Daemonibus liberaverat,
vade in domum tuam ad tuos, et nuntia eis quanta dominus tibi fecerit.
Sed contra est quod dicitur Marci VII, bene omnia fecit, et
surdos fecit audire, et mutos loqui.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt ad finem, debent fini esse
proportionata. Christus autem ad hoc in mundum venerat et docebat, ut
homines salvos faceret, secundum illud Ioan. III, non enim misit
Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus
per ipsum. Et ideo conveniens fuit ut Christus, particulariter
homines miraculose curando, ostenderet se esse universalem et
spiritualem omnium salvatorem.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt ad finem, distinguuntur ab
ipso fine. Miracula autem a Christo facta ordinabantur, sicut ad
finem, ad rationalis partis salutem, quae consistit in sapientiae
illustratione et hominum iustificatione. Quorum primum praesupponit
secundum, quia, ut dicitur Sap. I, in malevolam animam non
intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Iustificare autem homines non conveniebat nisi eis volentibus, hoc
enim esset et contra rationem iustitiae, quae rectitudinem voluntatis
importat; et etiam contra rationem humanae naturae, quae libero
arbitrio ad bonum ducenda est, non autem per coactionem. Christus
ergo virtute divina interius hominem iustificavit, non tamen eis
invitis. Nec hoc ad miracula pertinet, sed ad miraculorum finem.
Similiter etiam virtute divina simplicibus discipulis sapientiam
infudit, unde dicit eis, Luc. XXI ego dabo vobis os et sapientiam
cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Quod quidem, quantum ad interiorem illuminationem, inter visibilia
miracula non numeratur, sed solum quantum ad exteriorem actum,
inquantum scilicet videbant homines eos qui fuerant illiterati et
simplices, tam sapienter et constanter loqui. Unde dicitur Act.
IV, videntes Iudaei Petri constantiam et Ioannis, comperto quod
homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Et tamen
huiusmodi spirituales effectus, etsi a miraculis visibilibus
distinguantur, sunt tamen quaedam testimonia doctrinae et virtutis
Christi, secundum illud Heb. II, contestante Deo signis et
portentis et variis virtutibus, et spiritus sancti distributionibus.
Sed tamen circa animas hominum, maxime quantum ad immutandas
inferiores vires, Christus aliqua miracula fecit. Unde Hieronymus,
super illud Matth. IX, surgens secutus est eum, dicit, fulgor
ipse et maiestas divinitatis occultae, quae etiam in facie relucebat
humana, videntes ad se trahere poterat ex primo aspectu. Et super
illud Matth. XXI, eiiciebat omnes vendentes et ementes, dicit
idem Hieronymus, mihi inter omnia signa quae fecit dominus hoc videtur
esse mirabilius, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis,
potuerit ad unius flagelli verbera, tantam eiicere multitudinem.
Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et
divinitatis maiestas lucebat in facie. Et Origenes dicit, super
Ioan., hoc esse maius miraculum eo quo aqua conversa est in vinum,
eo quod illic subsistit inanimata materia, hic vero tot millium hominum
domantur ingenia. Et super illud Ioan. XVIII, abierunt
retrorsum et ceciderunt in terram, dicit Augustinus, una vox turbam
odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo, percussit,
repulit, stravit, Deus enim latebat in carne. Et ad idem pertinet
quod dicitur Luc. IV, quod Iesus transiens per medium illorum
ibat, ubi dicit Chrysostomus quod stare in medio insidiantium et non
apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat. Et quod dicitur
Ioan. VIII, Iesus abscondit se et exivit de templo, ubi
Augustinus dicit, non abscondit se in angulo templi quasi timens, vel
post murum aut columnam divertens, sed, caelica potestate se
invisibilem insidiantibus constituens, per medium illorum exivit. Ex
quibus omnibus patet quod Christus, quando voluit, virtute divina
animas hominum immutavit, non solum iustificando et sapientiam
infundendo, quod pertinet ad miraculorum finem, sed etiam exterius
alliciendo vel terrendo vel stupefaciendo, quod pertinet ad ipsa
miracula.
Ad secundum dicendum quod Christus venerat salvare mundum non solum
virtute divina, sed per mysterium incarnationis ipsius. Et ideo
frequenter in sanatione infirmorum non sola potestate divina utebatur,
curando per modum imperii, sed etiam aliquid ad humanitatem ipsius
pertinens apponendo. Unde super illud Luc. IV, singulis manus
imponens curabat omnes, dicit Cyrillus, quamvis, ut Deus,
potuisset omnes verbo pellere morbos, tangit tamen eos, ostendens
propriam carnem efficacem ad praestanda remedia. Et super illud Marci
VIII, exspuens in oculos eius impositis manibus etc., dicit
Chrysostomus, spuit quidem et manus imponit caeco, volens ostendere
quod verbum divinum, operationi adiunctum, mirabilia perficit, manus
enim operationis est ostensiva, sputum sermonis ex ore prolati. Et
super illud Ioan. IX, fecit lutum ex sputo et linivit lutum super
oculos caeci, dicit Augustinus, de saliva sua lutum fecit, quia
verbum caro factum est. Vel etiam ad significandum quod ipse erat qui
ex limo terrae hominem formaverat, ut Chrysostomus dicit. Est etiam
circa miracula Christi considerandum quod communiter perfectissima
opera faciebat. Unde super illud Ioan. II, omnis homo primum
bonum vinum ponit, dicit Chrysostomus, talia sunt Christi miracula
ut multo his quae per naturam fiunt, speciosiora et utiliora fiant.
Et similiter in instanti infirmis perfectam sanitatem conferebat.
Unde super illud Matth. VIII, surrexit et ministrabat illis,
dicit Hieronymus, sanitas quae confertur a domino, tota simul redit.
Specialiter autem in illo caeco contrarium fuit propter infidelitatem
ipsius, ut Chrysostomus dicit. Vel, sicut Beda dicit, quem uno
verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem
humanae caecitatis ostendat, quae vix, et quasi per gradus ad lucem
redeat, et gratiam suam nobis indicet, per quam singula perfectionis
incrementa adiuvat.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus miracula
faciebat virtute divina. Dei autem perfecta sunt opera, ut dicitur
Deut. XXXII. Non est autem aliquid perfectum, si finem non
consequatur. Finis autem exterioris curationis per Christum factae
est curatio animae. Et ideo non conveniebat Christo ut alicuius
corpus curaret, nisi eius curaret animam. Unde super illud Ioan.
VII, totum hominem sanum feci in sabbato, dicit Augustinus, quia
curatus est, ut sanus esset in corpore; et credidit, ut sanus esset
in anima. Specialiter autem paralytico dicitur, dimittuntur tibi
peccata, quia, ut Hieronymus dicit, super Matth., datur ex hoc
nobis intelligentia propter peccata plerasque evenire corporum
debilitates, et ideo forsitan prius dimittuntur peccata, ut, causis
debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Unde et Ioan. V
dicitur, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ubi,
ut dicit Chrysostomus, discimus quod ex peccato nata erat ei
aegritudo. Quamvis autem, ut Chrysostomus dicit, super Matth.,
quanto anima est potior corpore, tanto peccatum dimittere maius sit
quam corpus sanare, quia tamen illud non est manifestum, facit minus
quod est manifestius, ut demonstraret maius et non manifestum.
Ad quartum dicendum quod, super illud Matth. IX, videte ne quis
sciat, dicit Chrysostomus non esse hoc contrarium quod hic dicitur,
ei quod alteri dicit, vade et annuntia gloriam Dei. Erudit enim nos
prohibere eos qui volunt nos propter nos laudare. Si autem ad Deum
gloria refertur, non debemus prohibere, sed magis iniungere ut hoc
fiat.
|
|