|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fecerit
Christus miracula circa creaturas irrationales. Bruta enim animalia
sunt nobiliora plantis. Sed Christus fecit aliquod miraculum circa
plantas, puta cum ad verbum eius est siccata ficulnea, ut dicitur
Matth. XXI. Ergo videtur quod Christus etiam circa animalia
bruta miracula facere debuisset.
2. Praeterea, poena non iuste infertur nisi pro culpa. Sed non
fuit culpa ficulneae quod in ea Christus fructum non invenit, quando
non erat tempus fructuum. Ergo videtur quod inconvenienter eam
siccaverit.
3. Praeterea, aer et aqua sunt in medio caeli et terrae. Sed
Christus aliqua miracula fecit in caelo, sicut supra dictum est.
Similiter etiam in terra, quando in eius passione terra mota est.
Ergo videtur quod etiam in aere et aqua aliqua miracula facere
debuerit, ut mare dividere, sicut fecit Moyses; vel etiam flumen,
sicut fecerunt Iosue et Elias; et ut fierent in aere tonitrua, sicut
factum est in monte Sinai quando lex dabatur, et sicut Elias fecit,
III Reg. XVIII.
4. Praeterea, opera miraculosa pertinent ad opus gubernationis mundi
per divinam providentiam. Hoc autem opus praesupponit creationem.
Inconveniens ergo videtur quod Christus in suis miraculis usus est
creatione, quando scilicet multiplicavit panes. Non ergo convenientia
videntur fuisse eius miracula circa irrationales creaturas.
Sed contra est quod Christus est Dei sapientia, de qua dicitur,
Sap. VIII, quod disponit omnia suaviter.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, miracula Christi ad
hoc ordinabantur quod virtus divinitatis cognosceretur in ipso ad
hominum salutem. Pertinet autem ad virtutem divinitatis ut omnis
creatura sit ei subiecta. Et ideo in omnibus creaturarum generibus
miracula eum facere oportuit, et non solum in hominibus, sed etiam in
irrationabilibus creaturis.
Ad primum ergo dicendum quod animalia bruta propinque se habent
secundum genus ad hominem, unde et in eodem die cum homine facta sunt.
Et quia circa corpora humana multa miracula fecerat, non oportebat
quod circa corpora brutorum animalium aliqua miracula faceret,
praesertim quia, quantum ad naturam sensibilem et corporalem, eadem
ratio est de hominibus et animalibus, praecipue terrestribus. Pisces
autem, cum vivant in aqua, magis a natura hominum differunt, unde et
alio die sunt facti. In quibus miraculum Christus fecit in copiosa
piscium captura, ut legitur Luc. V et Ioan. ult., et etiam in
pisce quem Petrus coepit et in eo invenit staterem. Quod autem porci
in mare praecipitati sunt, non fuit operatio divini miraculi, sed
operatio Daemonum ex permissione divina.
Ad secundum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., cum in plantis vel brutis aliquid tale dominus operatur, non
quaeras qualiter iuste siccata est ficus, si tempus non erat, hoc enim
quaerere est ultimae dementiae, quia scilicet in talibus non invenitur
culpa et poena, sed miraculum inspice, et admirare miraculi factorem.
Nec facit creator iniuriam possidenti, si creatura sua suo arbitrio
utatur ad aliorum salutem, sed magis, ut Hilarius dicit, super
Matth., in hoc bonitatis divinae argumentum reperimus. Nam ubi
afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae
potestatem in humanis corporibus exercuit, ubi vero in contumaces
formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris
indicavit. Et praecipue, ut Chrysostomus dicit, in ficulnea, quae
est humidissima, ut miraculum maius appareat.
Ad tertium dicendum quod Christus etiam in aqua et in aere fecit
miracula quae sibi conveniebant, quando scilicet, ut legitur Matth.
VIII, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Non autem conveniebat ei qui omnia in statum pacis et tranquillitatis
revocare venerat, ut vel turbationem aeris, vel divisionem aquarum
faceret. Unde apostolus dicit, Heb. XII, non accessistis ad
tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem et caliginem et
procellam. Circa passionem tamen, divisum est velum, ad ostendendum
reserationem mysteriorum legis; aperta sunt monumenta, ad ostendendum
quod per eius mortem mortuis vita daretur; terra mota est et petrae
scissae, ad ostendendum quod lapidea hominum corda per eius passionem
emollirentur, et quod totus mundus virtute passionis eius erat in
melius commutandus.
Ad quartum dicendum quod multiplicatio panum non est facta per modum
creationis, sed per additionem extraneae materiae in panes conversae.
Unde Augustinus dicit, super Ioan., unde multiplicat de paucis
granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes.
Manifestum est autem quod per conversionem grana multiplicantur in
segetes.
|
|