|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum transfigurari. Non enim competit vero corpori ut in diversas
figuras mutetur, sed corpori phantastico. Corpus autem Christi non
fuit phantasticum, sed verum, ut supra habitum est. Ergo videtur
quod transfigurari non debuit.
2. Praeterea, figura est in quarta specie qualitatis, claritas
autem est in tertia, cum sit sensibilis qualitas. Assumptio ergo
claritatis a Christo transfiguratio dici non debet.
3. Praeterea, corporis gloriosi sunt quatuor dotes, ut infra
dicetur, scilicet impassibilitas, agilitas, subtilitas et claritas.
Non ergo magis debuit transfigurari secundum assumptionem claritatis,
quam secundum assumptionem aliarum dotium.
Sed contra est quod dicitur Matth. XVII, quod Iesus
transfiguratus est ante tres discipulorum suorum.
Respondeo dicendum quod dominus discipulos suos, praenuntiata sua
passione, induxerat eos ad suae passionis sequelam. Oportet autem ad
hoc quod aliquis directe procedat in via, quod finem aliqualiter
praecognoscat, sicut sagittator non recte iaciet sagittam nisi prius
signum prospexerit in quod iaciendum est. Unde et Thomas dixit,
Ioan. XIV, domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam
scire? Et hoc praecipue necessarium est quando via est difficilis et
aspera, et iter laboriosum, finis vero iucundus. Christus autem per
passionem ad hoc pervenit ut gloriam obtineret, non solum animae, quam
habuit a principio suae conceptionis, sed etiam corporis, secundum
illud Luc. ult., haec oportuit Christum pati, et ita intrare in
gloriam suam. Ad quam etiam perducit eos qui vestigia suae passionis
sequuntur, secundum illud Act. XIV, per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum caelorum. Et ideo conveniens fuit ut
discipulis suis gloriam suae claritatis ostenderet (quod est ipsum
transfigurari), cui suos configurabit, secundum illud Philipp.
III, reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori
claritatis suae. Unde Beda dicit, super Marcum, pia provisione
factum est ut, contemplatione semper manentis gaudii ad breve tempus
delibata fortius adversa tolerarent.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super
Matth., nemo putet Christum per hoc quod transfiguratus dicitur,
pristinam formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem
et assumpsisse corpus spirituale vel aereum. Sed quomodo transformatus
sit, Evangelista demonstrat, dicens, resplenduit facies eius sicut
sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor
faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia
tollitur, sed gloria commutatur.
Ad secundum dicendum quod figura circa extremitatem corporis
consideratur, est enim figura quae termino vel terminis
comprehenditur. Et ideo omnia illa quae circa extremitatem corporis
considerantur ad figuram quodammodo pertinere videntur. Sicut autem
color, ita et claritas corporis non transparentis in eius superficie
attenditur. Et ideo assumptio claritatis transfiguratio dicitur.
Ad tertium dicendum quod, inter praedictas quatuor dotes, sola
claritas est qualitas ipsius personae in seipsa, aliae vero tres dotes
non percipiuntur nisi in aliquo actu vel motu, seu passione. Ostendit
igitur Christus in seipso aliqua illarum trium dotium indicia, puta
agilitatis, cum supra undas maris ambulavit; subtilitatis, quando de
clauso utero virginis exivit; impassibilitatis, quando de manibus
Iudaeorum, vel praecipitare vel lapidare eum volentium, illaesus
evasit. Nec tamen propter illas transfiguratus dicitur, sed propter
solam claritatem, quae pertinet ad aspectum personae ipsius.
|
|