|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod illa claritas non fuit
claritas gloriosa. Dicit enim quaedam Glossa Bedae, super illud
Matth. XVII, transfiguratus est coram eis, in corpore, inquit,
mortali ostendit, non immortalitatem, sed claritatem similem futurae
immortalitati. Sed claritas gloriae est claritas immortalitatis. Non
ergo illa claritas quam Christus discipulis ostendit, fuit claritas
gloriae.
2. Praeterea, super illud Luc. IX, non gustabunt mortem nisi
videant regnum Dei, dicit Glossa Bedae, idest, glorificationem
corporis in imaginaria repraesentatione futurae beatitudinis. Sed
imago alicuius rei non est ipsa res. Ergo claritas illa non fuit
claritas beatitudinis.
3. Praeterea, claritas gloriae non est nisi in corpore humano. Sed
claritas illa transfigurationis apparuit non solum in corpore Christi,
sed etiam in vestimentis eius, et in nube lucida quae discipulos
obumbravit. Ergo videtur quod illa claritas non fuit claritas
gloriae.
Sed contra est quod, super illud Matth. XVII, transfiguratus
est ante eos, dicit Hieronymus, qualis futurus est tempore iudicii,
talis apostolis apparuit. Et super illud Matth. XVI, donec
videant filium hominis venientem in regno suo, dicit Chrysostomus,
volens monstrare quid est illa gloria in qua postea venturus est, eis
in praesenti vita revelavit, sicut possibile erat eos discere, ut
neque in domini morte iam doleant.
Respondeo dicendum quod claritas illa quam Christus in
transfiguratione assumpsit, fuit claritas gloriae quantum ad
essentiam, non tamen quantum ad modum essendi. Claritas enim corporis
gloriosi derivatur ab animae claritate, sicut Augustinus dicit, in
epistola ad Dioscorum. Et similiter claritas corporis Christi in
transfiguratione derivata est a divinitate ipsius, ut Damascenus
dicit, et a gloria animae eius. Quod enim a principio conceptionis
Christi gloria animae non redundaret ad corpus, ex quadam
dispensatione divina factum est, ut in corpore passibili nostrae
redemptionis expleret mysteria, sicut supra dictum est. Non tamen per
hoc adempta est potestas Christo derivandi gloriam animae ad corpus.
Et hoc quidem fecit, quantum ad claritatem, in transfiguratione,
aliter tamen quam in corpore glorificato. Nam ad corpus glorificatum
redundat claritas ab anima sicut quaedam qualitas permanens corpus
afficiens. Unde fulgere corporaliter non est miraculosum in corpore
glorioso. Sed ad corpus Christi in transfiguratione derivata est
claritas a divinitate et anima eius, non per modum qualitatis
immanentis et afficientis ipsum corpus, sed magis per modum passionis
transeuntis, sicut cum aer illuminatur a sole. Unde ille fulgor tunc
in corpore Christi apparens miraculosus fuit, sicut et hoc ipsum quod
ambulavit super undas maris. Unde Dionysius dicit, in epistola
IV, ad Caium, super hominem operatur Christus ea quae sunt
hominis, et hoc monstrat virgo supernaturaliter concipiens, et aqua
instabilis materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem. Unde
non est dicendum, sicut Hugo de sancto Victore dixit, quod Christus
assumpserit dotes claritatis in transfiguratione, agilitatis ambulando
super mare, et subtilitatis egrediendo de clauso utero virginis, quia
dos nominat quandam qualitatem immanentem corpori glorioso. Sed
miraculose habuit ea quae pertinent ad dotes. Et est simile, quantum
ad animam, de visione qua Paulus vidit Deum in raptu, ut in secunda
parte dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod ex illo verbo non ostenditur quod claritas
Christi non fuerit claritas gloriae, sed quod non fuit claritas
corporis gloriosi, quia corpus Christi nondum erat immortale. Sicut
enim dispensative factum est ut in Christo gloria animae non redundaret
ad corpus, ita fieri potuit dispensative ut redundaret quantum ad dotem
claritatis, et non quantum ad dotem impassibilitatis.
Ad secundum dicendum quod illa claritas dicitur imaginaria fuisse, non
quin esset vera claritas gloriae, sed quia erat quaedam imago
repraesentans illam gloriae perfectionem secundum quam corpus erit
gloriosum.
Ad tertium dicendum quod, sicut claritas quae erat in corpore Christi
repraesentabat futuram claritatem corporis eius, ita claritas
vestimentorum eius designat futuram claritatem sanctorum, quae
superabitur a claritate Christi, sicut candor nivis superatur a
candore solis. Unde Gregorius dicit, XXXII Moral., quod
vestimenta Christi facta sunt splendentia, quia in supernae claritatis
culmine sancti omnes ei luce iustitiae fulgentes adhaerebunt. Vestium
enim nomine iustos, quos sibi adiunget, significat, secundum illud
Isaiae XLIX, his omnibus velut ornamento vestieris. Nubes autem
lucida significat spiritus sancti gloriam, vel virtutem paternam, ut
Origenes dicit, per quam sancti in futura gloria protegentur.
Quamvis etiam convenienter significare posset claritatem mundi
innovati, quae erit sanctorum tabernaculum. Unde, Petro disponente
tabernacula facere, nubes lucida discipulos obumbravit.
|
|