|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non convenienter inducti
fuerint testes transfigurationis. Unusquisque enim maxime perhibere
potest testimonium de notis. Sed qualis esset futura gloria, tempore
transfigurationis Christi nulli homini per experimentum erat adhuc
notum, sed solis Angelis. Ergo testes transfigurationis magis
debuerunt esse Angeli quam homines.
2. Praeterea, testes veritatis non decet aliqua fictio, sed
veritas. Moyses autem et Elias non ibi vere affuerunt, sed
imaginarie, dicit enim quaedam Glossa super illud Luc. IX, erant
autem Moyses et Elias etc., sciendum est, inquit, non corpus vel
animas Moysi vel Eliae ibi apparuisse, sed in subiecta creatura illa
corpora fuisse formata. Potest etiam credi ut angelico ministerio hoc
factum esset, ut Angeli eorum personas assumerent. Non ergo videtur
quod fuerint convenientes testes.
3. Praeterea, Act. X dicitur quod Christo omnes prophetae
testimonium perhibent. Ergo non soli Moyses et Elias debuerunt
adesse tanquam testes, sed etiam omnes prophetae.
4. Praeterea, gloria Christi fidelibus omnibus repromittitur, quos
per suam transfigurationem ad illius gloriae desiderium accendere
voluit. Non ergo solos Petrum et Iacobum et Ioannem in testimonium
suae transfigurationis assumere debuit, sed omnes discipulos.
In contrarium est evangelicae Scripturae auctoritas.
Respondeo dicendum quod Christus transfigurari voluit ut gloriam suam
hominibus ostenderet, et ad eam desiderandam homines provocaret, sicut
supra dictum est. Ad gloriam autem aeternae beatitudinis adducuntur
homines per Christum, non solum qui post eum fuerunt, sed etiam qui
eum praecesserunt, unde, eo ad passionem properante, tam turbae quae
sequebantur, quam quae praecedebant ei, clamabant, hosanna, ut
dicitur Matth. XXI, quasi salutem ab eo petentes. Et ideo
conveniens fuit ut de praecedentibus ipsum testes adessent, scilicet
Moyses et Elias; et de sequentibus, scilicet Petrus, Iacobus et
Ioannes; ut in ore duorum vel trium testium staret hoc verbum.
Ad primum ergo dicendum quod Christus per suam transfigurationem
manifestavit discipulis corporis gloriam, quae ad solos homines
pertinet. Et ideo convenienter non Angeli, sed homines pro testibus
ad hoc inducuntur.
Ad secundum dicendum quod illa Glossa dicitur esse sumpta ex libro qui
intitulatur de mirabilibus sacrae Scripturae, qui non est liber
authenticus, sed falso adscribitur Augustino. Et ideo illi Glossae
non est standum. Dicit enim Hieronymus, super Matth.,
considerandum est quod Scribis et Pharisaeis de caelo signa
poscentibus, dare noluit, hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat
signum de caelo, Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab
Inferis resurgente. Quod non est sic intelligendum quasi anima Moysi
suum corpus resumpserit, sed quod anima eius apparuit per aliquod
corpus assumptum, sicut Angeli apparent. Elias autem apparuit in
proprio corpore, non quidem de caelo Empyreo allatus, sed de aliquo
eminenti loco, in quem fuerat in curru igneo raptus.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
Moyses et Elias in medium adducuntur propter multas rationes. Prima
est haec. Quia enim turbae dicebant eum esse Eliam vel Ieremiam aut
unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc
appareat differentia servorum et domini. Secunda ratio est, quia
Moyses legem dedit, Elias pro gloria domini aemulator fuit. Unde
per hoc quod simul cum Christo apparent, excluditur calumnia
Iudaeorum accusantium Christum tanquam transgressorem legis, et
blasphemum Dei sibi gloriam usurpantem. Tertia ratio est, ut
ostendat se habere potestatem mortis et vitae, et esse iudicem
mortuorum et vivorum, per hoc quod Moysen iam mortuum, et Eliam
adhuc viventem, secum ducit. Quarta ratio est quia, sicut Lucas
dicit, loquebantur cum eo de excessu, quem completurus erat in
Ierusalem, idest de passione et morte sua. Et ideo, ut super hoc
discipulorum animos confirmaret, inducit eos in medium qui se morti
exposuerunt pro Deo, nam Moyses cum periculo mortis se obtulit
Pharaoni, Elias vero regi Achab. Quinta ratio est, quia volebat
ut discipuli eius aemularentur Moysi mansuetudinem, et zelum Eliae.
Sextam rationem addit Hilarius, ut ostenderet scilicet se per legem,
quam dedit Moyses, et per prophetas, inter quos fuit Elias
praecipuus, esse praedicatum.
Ad quartum dicendum quod alta mysteria non sunt omnibus exponenda
immediate, sed per maiores suo tempore ad alios debent devenire. Et
ideo, ut Chrysostomus dicit, assumpsit tres tanquam potiores. Nam
Petrus excellens fuit in dilectione quam habuit ad Christum et iterum
in potestate sibi commissa; Ioannes vero in privilegio amoris quo a
Christo diligebatur propter suam virginitatem, et iterum propter
praerogativam evangelicae doctrinae; Iacobus autem propter
praerogativam martyrii. Et tamen hos ipsos noluit hoc quod viderant
aliis annuntiare ante resurrectionem, ne, ut Hieronymus dicit,
incredibile esset, pro rei magnitudine; et, post tantam gloriam,
sequens crux scandalum faceret; vel etiam totaliter impediretur a
populo; et ut, cum essent spiritu sancto repleti, tunc gestorum
spiritualium testes essent.
|
|