|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter additum
fuerit testimonium paternae vocis dicentis, hic est filius meus
dilectus. Quia, ut dicitur Iob XXXIII, semel loquitur Deus,
et secundo idipsum non repetit. Sed in Baptismo hoc ipsum paterna vox
fuerat protestata. Non ergo fuit conveniens quod hoc iterum
protestaretur in transfiguratione.
2. Praeterea, in Baptismo, simul cum voce paterna, affuit
spiritus sanctus in specie columbae. Quod in transfiguratione factum
non fuit. Non ergo conveniens videtur fuisse patris protestatio.
3. Praeterea, Christus docere incoepit post Baptismum. Et tamen
in Baptismo vox patris ad eum audiendum homines non induxerat. Ergo
nec in transfiguratione inducere debuit.
4. Praeterea, non debent aliquibus dici ea quae ferre non possunt,
secundum illud Ioan. XVI, adhuc habeo vobis multa dicere, quae
non potestis portare modo. Sed discipuli vocem patris ferre non
potuerunt, dicitur enim Matth. XVII quod audientes discipuli
ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Ergo non debuit vox
paterna ad eos fieri.
In contrarium est auctoritas evangelicae Scripturae.
Respondeo dicendum quod adoptio filiorum Dei est per quandam
conformitatem imaginis ad Dei filium naturalem. Quod quidem fit
dupliciter, primo quidem, per gratiam viae, quae est conformitas
imperfecta; secundo, per gloriam, quae est conformitas perfecta;
secundum illud I Ioan. III, nunc filii Dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus, scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quia igitur gratiam per
Baptismum consequimur, in transfiguratione autem praemonstrata est
claritas futurae gloriae, ideo tam in Baptismo quam in
transfiguratione conveniens fuit manifestare naturalem Christi
filiationem testimonio patris, quia solus est perfecte conscius illius
perfectae generationis, simul cum filio et spiritu sancto.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum referendum est ad aeternam
Dei locutionem, qua Deus pater verbum unicum protulit sibi
coaeternum. Et tamen potest dici quod idem corporali voce Deus bis
protulerit, non tamen propter idem, sed ad ostendendum diversum modum
quo homines participare possunt similitudinem filiationis aeternae.
Ad secundum dicendum quod sicut in Baptismo, ubi declaratum fuit
mysterium primae regenerationis, ostensa est operatio totius
Trinitatis, per hoc quod fuit ibi filius incarnatus, apparuit
spiritus sanctus in specie columbae, et pater fuit ibi declaratus in
voce; ita etiam in transfiguratione, quae est sacramentum secundae
regenerationis, tota Trinitas apparuit, pater in voce, filius in
homine, spiritus sanctus in nube clara; quia sicut in Baptismo dat
innocentiam, quae per simplicitatem columbae designatur, ita in
resurrectione dabit electis suis claritatem gloriae et refrigerium ab
omni malo, quae designantur in nube lucida.
Ad tertium dicendum quod Christus venerat gratiam actualiter dare,
gloriam vero verbo promittere. Et ideo convenienter in
transfiguratione inducuntur homines ut ipsum audiant, non autem in
Baptismo.
Ad quartum dicendum quod conveniens fuit discipulos voce paterna
terreri et prosterni, ut ostenderetur quod excellentia illius gloriae
quae tunc demonstrabatur, excedit omnem sensum et facultatem
mortalium, secundum illud Exod. XXXIII, non videbit me homo et
vivet. Et hoc est quod Hieronymus dicit, super Matth., quod
humana fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet. Ab
hac autem fragilitate sanantur homines per Christum, eos in gloriam
adducendo. Quod significatur per hoc quod dixit eis, surgite, nolite
timere.
|
|