|
Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad exitum Christi
de mundo. Et primo, de passione eius; secundo, de morte; tertio,
de sepultura; quarto, de descensu ad Inferos. Circa passionem
occurrit triplex consideratio, prima, de ipsa passione; secunda, de
causa efficiente passionis; tertia, de fructu passionis. Circa
primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum necesse fuerit Christum
pati pro liberatione hominum. Secundo, utrum fuerit alius modus
possibilis liberationis humanae. Tertio, utrum iste modus fuerit
convenientior. Quarto, utrum fuerit conveniens quod in cruce
pateretur. Quinto, de generalitate passionis eius. Sexto, utrum
dolor quem in passione sustinuit, fuerit maximus. Septimo, utrum
tota anima eius pateretur. Octavo, utrum passio eius impediverit
gaudium fruitionis. Nono, de tempore passionis. Decimo, de loco.
Undecimo, utrum conveniens fuerit ipsum cum latronibus crucifigi.
Duodecimo, utrum passio ipsius Christi sit divinitati attribuenda.
|
|