|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
convenienti tempore passus. Passio enim Christi figurabatur per
immolationem agni paschalis, unde et apostolus dicit, I Cor. V,
Pascha nostrum immolatus est Christus. Sed agnus paschalis
immolabatur quartadecima die ad vesperam, ut dicitur Exod. XII.
Ergo videtur quod Christus tunc debuerit pati. Quod patet esse
falsum, nam tunc Pascha cum suis discipulis celebravit, secundum
illud Marc. XIV, prima die azymorum, quando Pascha immolabant;
sequenti autem die passus fuit.
2. Praeterea, passio Christi dicitur eius exaltatio, secundum
illud Ioan. III, oportet exaltari filium hominis. Ipse autem
Christus dicitur sol iustitiae, ut patet Malach. ultimo. Ergo
videtur quod debuit pati hora sexta, quando sol est in maxima sua
exaltatione. Cuius contrarium videtur per id quod dicitur Marc.
XV, erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
3. Praeterea, sicut sol in hora sexta maxime exaltatur quolibet
die, ita in solstitio aestivali maxime exaltatur quolibet anno.
Debuit ergo Christus magis pati circa tempus solstitii aestivalis,
quam circa tempus aequinoctii vernalis.
4. Praeterea, per praesentiam Christi in mundo mundus
illuminabatur, secundum illud Ioan. IX, quandiu sum in mundo, lux
mundi sum. Conveniens igitur fuisset humanae saluti ut diutius in hoc
mundo vixisset, ita quod non pateretur in iuvenili aetate, sed magis
in senili.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIII, sciens Iesus quod venit
hora eius ut transeat de hoc mundo ad patrem. Et Ioan. II dicit,
nondum venit hora mea. Ubi dicit Augustinus, ubi tantum fecit
quantum sufficere iudicavit, venit hora eius, non necessitatis, sed
voluntatis; non conditionis, sed potestatis. Convenienti igitur
tempore passus est.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, passio Christi
subiecta erat eius voluntati. Voluntas autem eius regebatur divina
sapientia, quae omnia convenienter et suaviter disponit, ut dicitur
Sap. VIII. Et ideo dicendum est quod convenienti tempore passio
Christi celebrata est. Unde et in libro quaest. Nov. et Vet.
Test., dicitur, omnia propriis locis et temporibus gessit salvator.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt Christum fuisse passum
quartadecima luna, quando Iudaei Pascha immolabant. Unde et Ioan.
XVIII dicitur quod Iudaei non introierunt in praetorium Pilati
ipso die passionis, ut non contaminarentur, sed ut manducarent
Pascha. Ubi Chrysostomus dicit quod tunc Iudaei faciebant Pascha,
ipse vero ante unam diem celebravit Pascha, reservans suam occisionem
sextae feriae, quando vetus Pascha fiebat. Cui videtur consonare
quod dicitur Ioan. XIII, quod ante diem festum Paschae,
Christus, facta cena, pedes discipulorum lavit. Sed contra hoc
videtur esse quod dicitur Matth. XXVI, quod prima die azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, ubi vis paremus tibi comedere
Pascha? Ex quo patet, cum primus dies azymorum dicatur
quartusdecimus dies mensis primi, quando agnus immolabatur et luna
plenissima est, ut Hieronymus dicit, quartadecima luna Christum
cenam fecisse, et quintadecima eum passum fuisse. Et hoc expressius
manifestatur per id quod dicitur Marc. XIV, primo die azymorum,
quando Pascha immolabant, etc.; et Luc. XXII, venit dies
azymorum, in quo necesse erat occidi Pascha. Et ideo quidam dicunt
quod Christus die convenienti, idest quartadecima luna, Pascha cum
discipulis suis manducavit, demonstrans quod usque ad ultimum diem non
erat contrarius legi, ut Chrysostomus dicit, super Matth., sed
Iudaei, occupati circa procurationem mortis Christi, contra legem
celebrationem Paschae in crastinum distulerunt. Et propter hoc de his
dicitur quod in die passionis Christi noluerunt intrare praetorium, ut
non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Sed nec illud videtur
esse consonum verbis Marci dicentis, primo die azymorum, quando
Pascha immolabant. Simul ergo Christus et Iudaei vetus Pascha
celebraverunt. Et, sicut Beda dicit, super Marc., licet
Christus, qui est Pascha nostrum, sit crucifixus sequenti die, hoc
est quintadecima luna; attamen nocte qua agnus immolabatur, corporis
sanguinisque sui discipulis tradens mysteria celebranda, et a Iudaeis
tentus et alligatus, ipsius immolationis, hoc est passionis suae,
sacravit exordium. Cum autem dicitur, Ioan. XIII, ante diem
festum Paschae, intelligitur hoc fuisse quartadecima luna, quod tunc
evenit feria quinta, nam, luna existente quintadecima, erat dies
solemnissimus Paschae apud Iudaeos. Et sic eundem diem quem Ioannes
nominat ante diem festum Paschae, propter distinctionem naturalem
dierum, Matthaeus nominat primam diem azymorum, quia, secundum ritum
Iudaicae festivitatis, solemnitas incipiebat a vespera praecedentis
diei. Quod autem dicitur eos comesturos esse Pascha in quintadecima
luna, intelligendum est quod ibi Pascha non dicitur agnus paschalis,
qui immolatus fuerat decimaquarta luna, sed dicitur cibus paschalis,
idest azymi panes, quos oportebat comedi a mundis. Unde Chrysostomus
ibi aliam expositionem ponit, quod Pascha potest accipi pro toto festo
Iudaeorum, quod septem diebus agebatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., hora erat quasi sexta, cum traditus esset dominus
crucifigendus a Pilato, ut Ioannes dicit, non enim erat plena
sexta, sed quasi sexta, idest, peracta quinta, et aliquid de sexta
esse coeperat, donec, completa sexta, Christo pendente in cruce,
tenebrae fierent. Intelligitur autem fuisse hora tertia cum
clamaverunt Iudaei ut dominus crucifigeretur, et veracissime
demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt. Ergo, ne
quisquam cogitationem tanti criminis a Iudaeis aversus in milites
converteret, erat, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum, ut
illi potius eum crucifixisse inveniantur qui hora tertia ut
crucifigeretur clamaverunt. Quanquam non desint qui parasceve, quam
Ioannes commemorat, dicens, erat autem parasceve hora quasi sexta,
horam diei tertiam velint intelligi. Parasceve quippe interpretatur
praeparatio. Verum autem Pascha, quod in passione domini
celebratur, incoepit praeparari ab hora noctis nona, quando scilicet
omnes principes sacerdotum dixerunt, reus est mortis. Ab illa ergo
hora noctis usque ad Christi crucifixionem occurrit hora parasceve
sexta, secundum Ioannem; et hora diei tertia, secundum Marcum.
Quidam tamen dicunt quod haec diversitas ex peccato scriptoris
contingit apud Graecos, nam figurae quibus tria et sex
repraesentantur, satis sunt propinquae apud eos.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in libro de quaest. Nov. et
Vet. Test., tunc voluit dominus passione sua mundum redimere et
reformare, quando eum creaverat, idest in aequinoctio. Et tunc dies
super noctem increscit, quia per passionem salvatoris a tenebris ad
lucem perducimur. Et quia perfecta illuminatio erit in secundo adventu
Christi, ideo tempus secundi adventus aestati comparatur, Matth.
XXIV, ubi dicitur, cum ramus eius iam tener fuerit et folia nata,
scitis quia prope est aestas. Ita et vos, cum videritis haec omnia,
scitote quia prope est et in ianuis. Et tunc etiam erit maxima
Christi exaltatio.
Ad quartum dicendum quod Christus in iuvenili aetate pati voluit
propter tria. Primo quidem, ut ex hoc magis suam dilectionem
commendaret, quod vitam suam pro nobis dedit quando erat in
perfectissimo statu. Secundo, quia non conveniebat ut in eo appareret
naturae diminutio, sicut nec morbus, ut supra dictum est. Tertio
ut, in iuvenili aetate moriens et resurgens, futuram resurgentium
qualitatem in seipso Christus praemonstraret. Unde dicitur Ephes.
IV, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii
Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
|
|