|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non convenienti loco
Christus passus fuerit. Christus enim passus est secundum carnem
humanam, quae quidem concepta fuit ex virgine in Nazareth, et nata in
Bethlehem. Ergo videtur quod non in Ierusalem, sed in Nazareth vel
in Bethlehem pati debuerit.
2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed passio
Christi figurabatur per sacrificia veteris legis. Sed huiusmodi
sacrificia offerebantur in templo. Ergo et Christus in templo pati
debuit, et non extra portam civitatis.
3. Praeterea, medicina debet morbo respondere. Sed passio Christi
fuit medicina contra peccatum Adae. Adam autem non fuit sepultus in
Ierusalem, sed in Hebron, dicitur enim Iosue XIV, nomen Hebron
antea vocabatur Cariath Arbe, Adam maximus ibi in terra Enacim
situs erat.
Sed contra est quod dicitur Luc. XIII, non capit prophetam
perire extra Ierusalem. Convenienter igitur in Ierusalem passus
est.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in libro octoginta trium
quaest., omnia propriis locis et temporibus gessit salvator, quia,
sicut omnia sunt in manu eius, ita etiam omnia loca. Et ideo, sicut
convenienti tempore Christus passus est, ita etiam convenienti loco.
Ad primum ergo dicendum quod Christus convenientissime in Ierusalem
passus est. Primo quidem, quia Ierusalem erat locus a Deo electus
ad sacrificia sibi offerenda. Quae quidem figuralia sacrificia
figurabant Christi passionem, quod est verum sacrificium, secundum
illud Ephes. V, tradidit semetipsum hostiam et oblationem in odorem
suavitatis. Unde Beda dicit, in quadam homilia, quod appropinquante
hora passionis, dominus appropinquare voluit loco passionis, scilicet
in Ierusalem, quo pervenit ante quinque dies Paschae, sicut agnus
paschalis ante quinque dies Paschae, idest decima luna, secundum
praeceptum legis, ad locum immolationis ducebatur. Secundo, quia
virtus passionis eius ad totum mundum diffundenda erat, in medio terrae
habitabilis pati voluit, idest in Ierusalem. Unde dicitur in
Psalmo, Deus autem, rex noster ante saecula, operatus est salutem
in medio terrae, idest in Ierusalem, quae dicitur esse terrae
umbilicus. Tertio, quia hoc maxime conveniebat humilitati eius, ut
scilicet, sicut turpissimum genus mortis elegit, ita etiam ad eius
humilitatem pertinuit quod in loco tam celebri confusionem pati non
recusavit. Unde Leo Papa dicit, in sermone quodam Epiphaniae, qui
servi susceperat formam, Bethlehem praeelegit nativitati, Ierusalem
passioni. Quarto, ut ostenderet a principibus populi exortam esse
iniquitatem occidentium ipsum. Et ideo in Ierusalem, ubi principes
morabantur, voluit pati. Unde dicitur Act. IV, convenerunt in
ista civitate adversus puerum sanctum tuum Iesum, quem unxisti,
Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel.
Ad secundum dicendum quod Christus non in templo aut in civitate, sed
extra portam passus est, propter tria. Primo quidem, ut veritas
responderet figurae. Nam vitulus et hircus, qui solemnissimo
sacrificio ad expiationem totius multitudinis offerebantur, extra
castra comburebantur, ut praecipitur Levit. XVI. Unde dicitur
Heb. XIII, quorum animalium infertur sanguis pro peccato in
sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter
quod et Iesus, ut sanctificaret suum populum, extra portam passus
est. Secundo, ut per hoc daret exemplum nobis exeundi a mundana
conversatione. Unde ibidem subditur, exeamus igitur ad eum extra
castra, improperium eius portantes. Tertio, ut Chrysostomus dicit,
in sermone de passione, noluit dominus pati sub tecto, non in templo
Iudaico, ne Iudaei subtraherent sacrificium salutare, ne putares pro
illa tantum plebe oblatum. Et ideo foras civitatem, foras muros, ut
scias sacrificium esse commune quod totius terrae est oblatio, quod
communis est purificatio.
Ad tertium dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth.,
quidam exposuit Calvariae locum, in quo sepultus est Adam, et ideo
sic appellatum quia ibi antiqui hominis sit conditum caput.
Favorabilis interpretatio, et mulcens aures populi, nec tamen vera.
Extra urbem enim et foris portam, loca sunt in quibus truncantur
capita damnatorum; et Calvariae, idest decollatorum, sumpsere
nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Iesus, ut ubi prius erat
area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Adam vero sepultum
iuxta Hebron, in libro Iesu filii Nave legimus. Magis autem
Christus crucifigendus erat in loco communi damnatorum quam iuxta
sepulcrum Adae, ut ostenderetur quod crux Christi non solum erat in
remedium contra peccatum personale Adae, sed etiam contra peccatum
totius mundi.
|
|