|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum cum latronibus crucifigi. Dicitur enim II Cor. VI,
quae participatio iustitiae cum iniquitate? Sed Christus factus est
nobis iustitia a Deo; iniquitas autem pertinet ad latrones. Non ergo
fuit conveniens ut Christus simul cum latronibus crucifigeretur.
2. Praeterea, super illud Matth. XXVI, si oportuerit me mori
tecum, non te negabo, dicit Origenes, mori cum Iesu pro omnibus
moriente, hominum non erat. Et Ambrosius dicit, super illud Luc.
XXII, paratus sum tecum et in carcerem et in mortem ire, passio,
inquit, domini aemulos habet, pares non habet. Multo igitur minus
conveniens videtur quod Christus simul cum latronibus pateretur.
3. Praeterea, Matth. XXVII dicitur quod latrones qui
crucifixi erant, improperabant ei. Sed Luc. XXIII dicitur quod
unus eorum qui crucifixi erant cum Christo, ei dicebat, memento mei,
domine, cum veneris in regnum tuum. Ergo videtur quod, praeter
latrones blasphemantes, fuerit cum eo crucifixus alius non
blasphemans. Et sic videtur inconvenienter ab Evangelistis narratum
quod Christus fuerit cum latronibus crucifixus.
Sed contra est quod Isaiae LIII fuerat prophetatum, et cum
sceleratis reputatus est.
Respondeo dicendum quod Christus inter latrones crucifixus est, alia
quidem ratione quantum ad intentionem Iudaeorum, alia vero quantum ad
Dei ordinationem. Quantum enim ad intentionem Iudaeorum, duos
latrones utrinque crucifixerunt, sicut dicit Chrysostomus, ut eorum
suspicionis fieret particeps. Sed non ita evenit. Nam de illis nil
dicitur, huius autem ubique crux honoratur. Reges, diademata
deponentes, assumunt crucem, in purpuris, in diadematibus, in
armis, in mensa sacrata, ubique terrarum crux emicat. Quantum vero
ad Dei ordinationem, Christus cum latronibus crucifixus est, quia,
ut Hieronymus dicit, super Matth., sicut pro nobis maledictum
crucis factus est Christus, sic, pro omnium salute, inter noxios
quasi noxius crucifigitur. Secundo, ut dicit Leo Papa, in sermone
de passione, duo latrones unus ad dexteram alius ad sinistram
crucifiguntur, ut in ipsa patibuli specie demonstraretur illa quae in
iudicio ipsius omnium hominum facienda est discretio. Et Augustinus
dicit, super Ioan., ipsa crux, si attendas, tribunal fuit. In
medio enim iudice constituto, unus, qui credidit, liberatus; alius,
qui insultavit, damnatus est. Iam significabat quid facturus est de
vivis et mortuis, alios positurus ad dextram et alios ad sinistram.
Tertio, secundum Hilarium, duo latrones laevae ac dextrae
affiguntur, omnem humani generis diversitatem vocari ad sacramentum
passionis domini ostendentes. Sed quia per diversitatem fidelium atque
infidelium fit omnium secundum dextram et sinistram divisio, unus ex
duobus, ad dextram situs, fidei iustificatione salvatur. Quarto
quia, ut Beda dicit, super Marc., latrones qui cum domino
crucifixi sunt, significant eos qui, sub fide et confessione
Christi, vel agonem martyrii vel quaelibet arctioris disciplinae
instituta subeunt. Sed qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dextri
latronis fide designantur, qui vero humanae laudis intuitu, sinistri
latronis mentem imitantur et actus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Christus debitum mortis non
habuit, sed mortem voluntarie subiit ut sua virtute vinceret mortem,
ita etiam non habuit meritum ut cum latronibus poneretur, sed voluit
cum iniquis deputari ut sua virtute iniquitatem destrueret. Unde
Chrysostomus dicit, super Ioan., quod latronem in cruce convertere
et in Paradisum inducere, non minus fuit quam concutere petras.
Ad secundum dicendum quod non conveniebat quod cum Christo aliquis
alius pateretur ex eadem causa. Unde Origenes ibidem subdit, omnes
fuerant in peccatis, et omnes opus habebant ut pro eis alius
moreretur, non ipsi pro aliis.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., possumus intelligere Matthaeum posuisse pluralem
numerum pro singulari, cum dixit, latrones improperabant ei. Vel
potest dici, secundum Hieronymum, quod primum uterque
blasphemaverit; deinde, visis signis, unus eorum crediderit.
|
|