|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod passio Christi sit
eius divinitati attribuenda. Dicitur enim I Cor. II, si
cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. Sed dominus
gloriae est Christus secundum divinitatem. Ergo passio Christi
competit ei secundum divinitatem.
2. Praeterea, principium salutis humanae est ipsa divinitas,
secundum illud Psalmi, salus autem iustorum a domino. Si ergo passio
Christi ad eius divinitatem non pertineret, videtur quod non posset
esse nobis fructifera.
3. Praeterea, Iudaei puniti sunt pro peccato occisionis Christi
tanquam homicidae ipsius Dei, quod magnitudo poenae demonstrat. Hoc
autem non esset, si passio ad divinitatem non pertineret. Ergo passio
Christi ad divinitatem pertinuit.
Sed contra est quod Athanasius dicit, in epistola ad Epictetum,
natura Deus manens verbum est impassibile. Sed impassibile non potest
pati. Passio ergo Christi non pertinebat ad eius divinitatem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, unio humanae naturae
et divinae facta est in persona et hypostasi et supposito, manente
tamen distinctione naturarum, ut scilicet sit eadem persona et
hypostasis divinae et humanae naturae, salva tamen utriusque naturae
proprietate. Et ideo, sicut supra dictum est, supposito divinae
naturae attribuenda est passio, non ratione divinae naturae, quae est
impassibilis, sed ratione humanae naturae. Unde in epistola synodali
Cyrilli dicitur, si quis non confitetur Dei verbum passum carne et
crucifixum carne, anathema sit. Pertinet ergo passio Christi ad
suppositum divinae naturae ratione naturae passibilis assumptae, non
autem ratione divinae naturae impassibilis.
Ad primum ergo dicendum quod dominus gloriae dicitur crucifixus, non
secundum quod dominus est gloriae, sed secundum quod erat homo
passibilis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone Ephesini
Concilii, quod mors Christi, tanquam facta mors Dei, scilicet per
unionem in persona, destruxit mortem, quoniam Deus et homo erat qui
patiebatur. Non enim natura Dei laesa est, nec mutatione sua
suscepit passiones.
Ad tertium dicendum quod, sicut subditur ibidem, non purum hominem
crucifixerunt Iudaei, sed Deo intulerunt praesumptiones. Pone enim
principem loqui per verbum, et hoc formari per litteras in charta
aliqua, et dirigi civitatibus, et aliquis inobediens chartam
disrumpat. Ad mortis sententiam deducetur, non tanquam chartam
discerpens, sed tanquam verbum imperiale disrumpens. Non ergo securus
sit Iudaeus, tanquam purum hominem crucifigens. Quod enim videbat,
quasi charta erat, quod autem in ea celabatur, imperiale verbum erat,
natum ex natura, non prolatum per linguam.
|
|