|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
Christum pati pro humani generis liberatione. Humanum enim genus
liberari non poterat nisi a Deo, secundum illud Isaiae XLV,
nunquid non ego dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus
iustus et salvans non est praeter me. In Deum autem non cadit aliqua
necessitas, quia hoc repugnaret omnipotentiae ipsius. Ergo non fuit
necessarium Christum pati.
2. Praeterea, necessarium voluntario opponitur. Sed Christus
propria voluntate est passus, dicitur enim Isaiae LIII, oblatus
est quia ipse voluit. Ergo non necessarium fuit eum pati.
3. Praeterea, sicut in Psalmo dicitur, universae viae domini
misericordia et veritas. Sed non videtur necessarium quod pateretur ex
parte misericordiae divinae, quae, sicut gratis dona tribuit, ita
videtur quod gratis debita relaxet, absque satisfactione. Neque etiam
ex parte divinae iustitiae, secundum quam homo aeternam damnationem
meruerat. Ergo videtur non fuisse necessarium quod Christus pro
liberatione hominum pateretur.
4. Praeterea, angelica natura est excellentior quam humana, ut
patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed pro reparatione
angelicae naturae, quae peccaverat, Christus non est passus. Ergo
videtur quod nec etiam fuerit necessarium eum pati pro salute humani
generis.
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, sicut Moyses exaltavit
serpentem in deserto, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis
qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod quidem
de exaltatione in cruce intelligitur. Ergo videtur quod Christum
oportuerit pati.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus docet in V Metaphys.,
necessarium multipliciter dicitur. Uno quidem modo, quod secundum sui
naturam impossibile est aliter se habere. Et sic manifestum est quod
non fuit necessarium Christum pati, neque ex parte Dei, neque ex
parte hominis. Alio modo dicitur aliquid necessarium ex aliquo
exteriori. Quod quidem si sit causa efficiens vel movens, facit
necessitatem coactionis, utpote cum aliquis non potest ire propter
violentiam detinentis ipsum. Si vero illud exterius quod necessitatem
inducit, sit finis, dicetur aliquid necessarium ex suppositione
finis, quando scilicet finis aliquis aut nullo modo potest esse, aut
non potest esse convenienter, nisi tali fine praesupposito. Non fuit
ergo necessarium Christum pati necessitate coactionis, neque ex parte
Dei, qui Christum definivit pati; neque etiam ex parte ipsius
Christi, qui voluntarie passus est. Fuit autem necessarium
necessitate finis. Qui quidem potest tripliciter intelligi. Primo
quidem, ex parte nostra, qui per eius passionem liberati sumus,
secundum illud Ioan. III, oportet exaltari filium hominis, ut
omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Secundo, ex parte ipsius Christi, qui per humilitatem passionis
meruit gloriam exaltationis. Et ad hoc pertinet quod dicitur Luc.
ult., haec oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam.
Tertio, ex parte Dei, cuius definitio est circa passionem Christi
praenuntiatam in Scripturis et praefiguratam in observantia veteris
testamenti. Et hoc est quod dicitur Luc. XXII, filius hominis
secundum quod definitum est vadit; et Luc. ult., haec sunt verba
quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est
impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis
de me; et, quoniam scriptum est quoniam oportebat Christum pati et
resurgere a mortuis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de necessitate
coactionis ex parte Dei.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de necessitate coactionis
ex parte hominis Christi.
Ad tertium dicendum quod hominem liberari per passionem Christi,
conveniens fuit et misericordiae et iustitiae eius. Iustitiae quidem,
quia per passionem suam Christus satisfecit pro peccato humani
generis, et ita homo per iustitiam Christi liberatus est.
Misericordiae vero, quia, cum homo per se satisfacere non posset pro
peccato totius humanae naturae, ut supra habitum est, Deus ei
satisfactorem dedit filium suum, secundum illud Rom. III,
iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in
Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem ipsius.
Et hoc fuit abundantioris misericordiae quam si peccata absque
satisfactione dimisisset. Unde dicitur Ephes. II, Deus, qui
dives est in misericordia, propter nimiam caritatem qua dilexit nos,
cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo.
Ad quartum dicendum quod peccatum Angeli non fuit remediabile, sicut
peccatum hominis, ut ex supra dictis in prima parte patet.
|
|