|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuit possibilis
alius modus liberationis humanae naturae quam per passionem Christi.
Dixit enim dominus, Ioan. XII, nisi granum frumenti cadens in
terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit,
multum fructum affert, ubi dicit Augustinus quod seipsum granum
dicebat. Nisi ergo mortem passus esset, aliter fructum nostrae
liberationis non fecisset.
2. Praeterea, Matth. XXVI dominus dicit ad patrem, pater mi,
si non potest iste calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Loquitur autem ibi de calice passionis. Ergo passio Christi
praeterire non poterat. Unde et Hilarius dicit, ideo calix transire
non potest nisi illum bibat, quia reparari nisi ex eius passione non
possumus.
3. Praeterea, iustitia Dei exigebat ut homo a peccato liberaretur,
Christo per passionem suam satisfaciente. Sed Christus suam
iustitiam praeterire non potest. Dicitur enim II ad Tim. II, si
non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
Seipsum autem negaret si iustitiam suam negaret, cum ipse sit
iustitia. Ergo videtur quod non fuerit possibile alio modo hominem
liberari quam per passionem Christi.
4. Praeterea, fidei non potest subesse falsum. Sed antiqui patres
crediderunt Christum passurum. Ergo videtur quod non potuerit esse
quin Christus pateretur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., istum
modum quo nos per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum
Iesum, Deus liberare dignatur, asserimus bonum et divinae dignitati
congruum, verum etiam ostendamus alium modum possibilem Deo fuisse,
cuius potestati cuncta aequaliter subiacent.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici possibile vel impossibile
dupliciter, uno modo, simpliciter et absolute; alio modo, ex
suppositione. Simpliciter igitur et absolute loquendo, possibile fuit
Deo alio modo hominem liberare quam per passionem Christi, quia non
est impossibile apud Deum omne verbum, ut dicitur Luc. I. Sed ex
aliqua suppositione facta, fuit impossibile. Quia enim impossibile
est Dei praescientiam falli et eius voluntatem sive dispositionem
cassari, supposita praescientia et praeordinatione Dei de passione
Christi, non erat simul possibile Christum non pati, et hominem alio
modo quam per eius passionem liberari. Et est eadem ratio de omnibus
his quae sunt praescita et praeordinata a Deo, ut in prima parte
habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod dominus ibi loquitur supposita
praescientia et praeordinatione Dei, secundum quam erat ordinatum ut
fructus humanae salutis non sequeretur nisi Christo patiente.
Et similiter intelligendum est quod secundo obiicitur, si non potest
hic calix transire nisi bibam illum, scilicet, propter hoc quod et tu
ita disposuisti. Unde subdit, fiat voluntas tua.
Ad tertium dicendum quod haec etiam iustitia dependet ex voluntate
divina ab humano genere satisfactionem pro peccato exigente.
Alioquin, si voluisset absque omni satisfactione hominem a peccato
liberare, contra iustitiam non fecisset. Ille enim iudex non potest,
salva iustitia, culpam sive poenam dimittere, qui habet punire culpam
in alium commissam, puta vel in alium hominem, vel in totam
rempublicam, sive in superiorem principem. Sed Deus non habet
aliquem superiorem, sed ipse est supremum et commune bonum totius
universi. Et ideo, si dimittat peccatum, quod habet rationem culpae
ex eo quod contra ipsum committitur, nulli facit iniuriam, sicut
quicumque homo remittit offensam in se commissam absque satisfactione,
misericorditer, et non iniuste agit. Et ideo David, misericordiam
petens, dicebat, tibi soli peccavi, quasi dicat, potes sine
iniustitia mihi dimittere.
Ad quartum dicendum quod fides humana, et etiam Scripturae divinae,
quibus fides instruitur, innituntur praescientiae et ordinationi
divinae. Et ideo eadem ratio est de necessitate quae provenit ex
suppositione eorum, et de necessitate quae provenit ex praescientia et
voluntate divina.
|
|