|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod alius modus
convenientior fuisset liberationis humanae quam per passionem Christi.
Natura enim in sua operatione imitatur opus divinum, utpote a Deo
mota et regulata. Sed natura non facit per duo quod per unum potest
facere. Cum ergo Deus potuerit hominem liberare sola propria
voluntate, non videtur conveniens fuisse quod ad liberationem humani
generis Christi passio adderetur.
2. Praeterea, ea quae fiunt per naturam, convenientius fiunt quam
ea quae per violentiam fiunt, quia violentum est quaedam excisio, seu
casus, ab eo quod est secundum naturam, ut dicitur in libro de caelo.
Sed passio Christi mortem violentam induxit. Ergo convenientius
fuisset quod Christus naturali morte moriendo hominem liberaret, quam
quod pateretur.
3. Praeterea, convenientissimum videtur quod ille qui violenter et
iniuste detinet, per superioris potentiam spolietur, unde et Isaiae
LII dicitur, gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
Sed Diabolus nullum ius in homine habebat, quem per fraudem
deceperat, et per quandam violentiam servituti subiectum detinebat.
Ergo videtur convenientissimum fuisse quod Christus Diabolum per
solam potentiam spoliaret, absque sua passione.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., sanandae
nostrae miseriae convenientior modus alius non fuit quam per Christi
passionem.
Respondeo dicendum quod tanto aliquis modus convenientior est ad
assequendum finem, quanto per ipsum plura concurrunt quae sunt
expedientia fini. Per hoc autem quod homo per Christi passionem est
liberatus, multa occurrerunt ad salutem hominis pertinentia, praeter
liberationem a peccato. Primo enim, per hoc homo cognoscit quantum
Deus hominem diligat, et per hoc provocatur ad eum diligendum, in quo
perfectio humanae salutis consistit. Unde apostolus dicit, Rom.
V, commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam, cum inimici
essemus, Christus pro nobis mortuus est. Secundo, quia per hoc
dedit nobis exemplum obedientiae, humilitatis, constantiae,
iustitiae, et ceterarum virtutum in passione Christi ostensarum, quae
sunt necessariae ad humanam salutem. Unde dicitur I Pet. II,
Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur
vestigia eius. Tertio, quia Christus per passionem suam non solum
hominem a peccato liberavit, sed etiam gratiam iustificantem et gloriam
beatitudinis ei promeruit, ut infra dicetur. Quarto, quia per hoc
est homini indicta maior necessitas se immunem a peccato conservandi,
secundum illud I Cor. VI, empti estis pretio magno, glorificate
et portate Deum in corpore vestro. Quinto, quia hoc ad maiorem
dignitatem cessit, ut, sicut homo victus fuerat et deceptus a
Diabolo, ita etiam homo esset qui Diabolum vinceret; et sicut homo
mortem meruit, ita homo moriendo mortem superaret; ut dicitur I
Cor. XV, Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum
Christum. Et ideo convenientius fuit quod per passionem Christi
liberaremur, quam per solam Dei voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod natura etiam, ut aliquid convenientius
faciat, plura ad unum assumit, sicut duos oculos ad videndum. Et
idem patet in aliis.
Ad secundum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, Christus non
sui mortem, quam non habebat, cum sit vita, sed hominum mortem
venerat consumpturus. Unde non propria morte corpus deposuit, sed ab
hominibus illatam sustinuit. Sed et, si aegrotavisset corpus eius et
in conspectu omnium solveretur, inconveniens erat eum qui aliorum
languores sanaret, habere proprium corpus affectum languoribus. Sed
et, si absque aliquo morbo seorsum alicubi corpus deposuisset ac deinde
se offerret, non crederetur ei de resurrectione disserenti. Quomodo
enim pateret Christi in morte victoria, nisi, coram omnibus eam
patiens, per incorruptionem corporis probasset extinctam?
Ad tertium dicendum quod, licet Diabolus iniuste invaserit hominem,
tamen homo propter peccatum iuste erat sub servitute Diaboli derelictus
a Deo. Et ideo conveniens fuit ut per iustitiam homo a servitute
Diaboli liberaretur, Christo satisfaciente pro ipso per suam
passionem. Fuit etiam hoc conveniens ad vincendam superbiam Diaboli,
qui est desertor iustitiae et amator potentiae, ut Christus Diabolum
vinceret et hominem liberaret, non per solam potentiam divinitatis,
sed etiam per iustitiam et humilitatem passionis, ut Augustinus
dicit, XIII de Trinitate.
|
|