|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit
pati in cruce. Veritas enim debet respondere figurae. Sed in figuram
Christi praecesserunt omnia sacrificia veteris testamenti, in quibus
animalia gladio necabantur, et postmodum igni cremabantur. Ergo
videtur quod Christus non debuerit pati in cruce, sed magis gladio vel
igne.
2. Praeterea, Damascenus dicit quod Christus non debuit assumere
detractibiles passiones. Sed mors crucis videtur maxime detractibilis
et ignominiosa, unde dicitur Sap. II, morte turpissima condemnemus
eum. Ergo videtur quod Christus non debuit pati mortem crucis.
3. Praeterea, de Christo dicitur, benedictus qui venit in nomine
domini, ut patet Matth. XXI. Sed mors crucis erat mors
maledictionis, secundum illud Deut. XXI, maledictus a Deo est
qui pendet in ligno. Ergo videtur quod non fuit conveniens Christum
crucifigi.
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, factus est obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis.
Respondeo dicendum quod convenientissimum fuit Christum pati mortem
crucis. Primo quidem, propter exemplum virtutis. Dicit enim
Augustinus, in libro octogintatrium quaest., sapientia Dei
hominem, ad exemplum quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem
ad vitam rectam ea quae non sunt metuenda, non metuere. Sunt autem
homines qui, quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen mortis
horrescunt. Ut ergo nullum genus mortis recte viventi homini metuendum
esset, illius hominis cruce ostendendum fuit, nihil enim erat, inter
omnia genera mortis, illo genere execrabilius et formidabilius.
Secundo, quia hoc genus mortis maxime conveniens erat satisfactioni
pro peccato primi parentis, quod fuit ex eo quod, contra mandatum
Dei, pomum ligni vetiti sumpsit. Et ideo conveniens fuit quod
Christus, ad satisfaciendum pro peccato illo, seipsum pateretur ligno
affigi, quasi restituens quod Adam sustulerat, secundum illud
Psalmi, quae non rapui, tunc exsolvebam. Unde Augustinus dicit,
in quodam sermone de passione, contemsit Adam praeceptum, accipiens
ex arbore, sed quidquid Adam perdidit, Christus in cruce invenit.
Tertia ratio est quia, ut Chrysostomus dicit, in sermone de
passione, in excelso ligno, et non sub tecto passus est, ut etiam
ipsius aeris natura mundetur. Sed et ipsa terra simile beneficium
sentiebat, decurrentis de latere sanguinis stillatione mundata. Et
super illud Ioan. III, oportet exaltari filium hominis, exaltari
audiens, suspensionem intelligas in altum, ut sanctificaret aerem qui
sanctificaverat terram ambulando in ea. Quarta ratio est quia, per
hoc quod in ea moritur, ascensum nobis parat in caelum, ut
Chrysostomus dicit. Et inde est quod ipse dicit, Ioan. XII,
ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Quinta
ratio est quia hoc competit universali salvationi totius mundi. Unde
Gregorius Nyssenus dicit quod figura crucis, a medio contactu in
quatuor extrema partita, significat virtutem et providentiam eius qui
in ea pependit, ubique diffusam. Chrysostomus etiam dicit quod in
cruce, expansis manibus, moritur, ut altera manu veterem populum,
altera eos qui ex gentibus sunt, trahat. Sexta ratio est quia per hoc
genus mortis diversae virtutes designantur. Unde Augustinus dicit,
in libro de gratia Vet. et novi Test., non frustra tale genus
mortis elegit, ut latitudinis et altitudinis et longitudinis et
profunditatis, de quibus apostolus loquitur, magister existeret. Nam
latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur; hoc ad bona
opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab
ipso ligno usque ad terram conspicuum est, ibi enim quodammodo statur,
idest, persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur.
Altitudo est in ea ligni parte quae ab illa quae transversa figitur,
sursum versus relinquitur, hoc est, ad caput crucifixi, quia bene
sperantium superna expectatio est. Iam vero illud ex ligno quod fixum
occultatur, unde totum illud exurgit, significat profunditatem
gratuitae gratiae. Et, sicut Augustinus dicit, super Ioan.,
lignum in quo fixa erant membra patientis, etiam cathedra fuit magistri
docentis. Septima ratio est quia hoc genus mortis plurimis figuris
respondet. Ut enim Augustinus dicit, in sermone de passione, de
diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit; de Aegypto Dei
populo recedente, Moyses mare virga divisit, et Pharaonem
prostravit, et populum Dei redemit; idem Moyses lignum in aquam
misit et amaram aquam in dulcedinem commutavit; ex lignea virga de
spirituali petra salutaris unda profertur; et, ut Amalec vinceretur,
contra virgam Moyses expansis manibus extenditur; et lex Dei arcae
testamenti creditur ligneae; ut his omnibus ad lignum crucis, quasi
per quosdam gradus, veniatur.
Ad primum ergo dicendum quod altare holocaustorum, in quo sacrificia
animalium offerebantur, erat factum de lignis, ut habetur Exod.
XXVII, et quantum ad hoc veritas respondet figurae. Non autem
oportet quod quantum, ad omnia, quia iam non esset similitudo, sed
veritas, ut Damascenus dicit, in III libro. Specialiter tamen,
ut Chrysostomus dicit, non caput ei amputatur, ut Ioanni; neque
sectus est, ut Isaias, ut corpus integrum et indivisibile morti
servet, et non fiat occasio volentibus Ecclesiam dividere. Loco
autem materialis ignis, fuit in holocausto Christi ignis caritatis.
Ad secundum dicendum quod Christus detractibiles passiones assumere
renuit quae pertinebant ad defectum scientiae vel gratiae, aut etiam
virtutis. Non autem illas quae pertinent ad iniuriam ab exteriori
illatam, quinimmo, ut dicitur Heb. XII, sustinuit crucem
confusione contempta.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIV contra
Faustum, peccatum maledictum est et per consequens mors et mortalitas
ex peccato proveniens, caro autem Christi mortalis fuit,
similitudinem habens carnis peccati. Et propter hoc Moyses eam
nominat maledictum, sicut et apostolus nominat eam peccatum, dicens,
II Cor. V, eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum
fecit, scilicet per poenam peccati. Nec ideo maior invidia est, quia
dixit, maledictus est a Deo. Nisi enim Deus peccatum odisset, non
ad eam suscipiendam atque tollendam filium suum mitteret. Confitere
ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro
nobis. Unde et Galat. III dicitur, Christus nos redemit de
maledicto legis, factus pro nobis maledictum.
|
|