|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus omnes
passiones sustinuerit. Dicit enim Hilarius, in X de Trin.,
unigenitus Dei, ad peragendum mortis suae sacramentum, consummasse in
se omne humanarum genus passionum testatur, cum, inclinato capite,
emisit spiritum. Videtur ergo quod omnes passiones humanas
sustinuerit.
2. Praeterea, Isaiae LII dicitur, ecce, intelliget servus
meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut
obstupuerunt super eum multi, sic inglorius erit inter viros aspectus
eius, et forma eius inter filios hominum. Sed Christus est exaltatus
secundum hoc quod habuit omnem gratiam et omnem scientiam, pro quo
super eo multi admirantes obstupuerunt. Ergo videtur quod inglorius
fuerit sustinendo omnem passionem humanam.
3. Praeterea, passio Christi ordinata est ad liberationem hominis a
peccato, ut supra dictum est. Sed Christus venit liberare homines ab
omni peccatorum genere. Ergo debuit pati omne genus passionum.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIX, quod milites primi quidem
fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo, ad Iesum autem
cum venissent, non fregerunt eius crura. Non ergo passus est omnem
humanam passionem.
Respondeo dicendum quod passiones humanae possunt considerari
dupliciter. Uno modo, quantum ad speciem. Et sic non oportuit
Christum omnem humanam passionem pati, quia multae passionum species
sibi invicem contrariantur, sicut combustio in igne et submersio in
aqua. Loquimur enim nunc de passionibus ab extrinseco illatis, quia
passiones ab intrinseco causatas, sicut sunt aegritudines corporales,
non decuit eum pati, ut supra dictum est. Sed secundum genus, passus
est omnem passionem humanam. Quod quidem potest considerari
tripliciter. Uno modo, ex parte hominum. Passus est enim aliquid et
a gentilibus, et a Iudaeis; a masculis et feminis, ut patet de
ancillis accusantibus Petrum. Passus est etiam a principibus, et a
ministris eorum, et popularibus, secundum illud Psalmi, quare
fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus dominum et adversus
Christum eius. Passus est etiam a familiaribus et notis, sicut patet
de Iuda eum prodente, et Petro ipsum negante. Alio modo patet idem
ex parte eorum in quibus homo potest pati. Passus est enim Christus
in suis amicis eum deserentibus; in fama per blasphemias contra eum
dictas; in honore et gloria per irrisiones et contumelias ei illatas;
in rebus per hoc quod etiam vestibus spoliatus est; in anima per
tristitiam, taedium et timorem; in corpore per vulnera et flagella.
Tertio potest considerari quantum ad corporis membra. Passus est enim
Christus in capite pungentium spinarum coronam; in manibus et pedibus
fixionem clavorum; in facie alapas et sputa; et in toto corpore
flagella. Fuit etiam passus secundum omnem sensum corporeum, secundum
tactum quidem, flagellatus et clavis confixus; secundum gustum, felle
et aceto potatus; secundum olfactum, in loco fetido cadaverum
mortuorum, qui dicitur Calvariae, appensus patibulo; secundum
auditum, lacessitus vocibus blasphemantium et irridentium; secundum
visum, videns matrem et discipulum quem diligebat flentes.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Hilarii est intelligendum
quantum ad omnia genera passionum, non autem quantum ad omnes species.
Ad secundum dicendum quod similitudo ibi attenditur, non quantum ad
numerum passionum et gratiarum, sed quantum ad magnitudinem utriusque,
quia sicut sublimatus est in donis gratiarum super alios, ita deiectus
est infra alios per ignominiam passionis.
Ad tertium dicendum quod, secundum sufficientiam, una minima passio
Christi suffecit ad redimendum genus humanum ab omnibus peccatis. Sed
secundum convenientiam, sufficiens fuit quod pateretur omnia genera
passionum, sicut iam dictum est.
|
|