|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod dolor passionis Christi
non fuerit maior omnibus aliis doloribus. Dolor enim patientis augetur
secundum gravitatem et diuturnitatem passionis. Sed quidam martyres
graviores passiones et diuturniores sustinuerunt quam Christus, sicut
patet de Laurentio, qui est assatus in craticula; et de Vincentio,
cuius carnes sunt ungulis ferreis laceratae. Ergo videtur quod dolor
Christi patientis non fuerit maximus.
2. Praeterea, virtus mentis est mitigativa doloris, in tantum quod
Stoici posuerunt tristitiam in animo sapientis non cadere. Et
Aristoteles posuit quod virtus moralis medium tenet in passionibus.
Sed in Christo fuit perfectissima virtus mentis. Ergo videtur quod
in Christo fuerit minimus dolor.
3. Praeterea, quanto aliquod patiens est magis sensibile, tanto
maior sequitur dolor passionis. Sed anima est sensibilior quam
corpus, cum corpus sentiat ex anima. Adam etiam in statu innocentiae
videtur corpus sensibilius habuisse quam Christus, qui assumpsit
corpus humanum cum naturalibus defectibus. Ergo videtur quod dolor
animae patientis in Purgatorio vel in Inferno, vel etiam dolor Adae
si passus fuisset, maior fuisset quam dolor passionis Christi.
4. Praeterea, maioris boni amissio causat maiorem dolorem. Sed
peccator peccando amittit maius bonum quam Christus patiendo, quia
vita gratiae est melior quam vita naturae. Christus etiam, qui amisit
vitam post triduum resurrecturus, minus aliquid videtur amisisse quam
illi qui amittunt vitam permansuri in morte. Ergo videtur quod dolor
Christi non fuerit maximus dolor.
5. Praeterea, innocentia patientis diminuit dolorem passionis. Sed
Christus innocenter est passus, secundum illud Ierem. XI, ego
autem quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Ergo videtur
quod dolor passionis Christi non fuerit maximus.
6. Praeterea, in his quae Christi sunt, nihil fuit superfluum.
Sed minimus dolor Christi suffecisset ad finem salutis humanae,
habuisset enim infinitam virtutem ex persona divina. Ergo superfluum
fuisset assumere maximum dolorem.
Sed contra est quod habetur Thren. I ex persona Christi,
attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de defectibus
assumptis a Christo ageretur, in Christo patiente fuit verus dolor et
sensibilis, qui causatur ex corporali nocivo; et dolor interior, qui
causatur ex apprehensione alicuius nocivi, qui tristitia dicitur.
Uterque autem dolor in Christo fuit maximus inter dolores praesentis
vitae. Quod quidem contingit propter quatuor. Primo quidem, propter
causas doloris. Nam doloris sensibilis causa fuit laesio corporalis.
Quae acerbitatem habuit, tum propter generalitatem passionis, de qua
dictum est, tum etiam ex genere passionis. Quia mors confixorum in
cruce est acerbissima, quia configuntur in locis nervosis et maxime
sensibilibus, scilicet in manibus et pedibus; et ipsum pondus corporis
pendentis continue auget dolorem; et cum hoc etiam est doloris
diuturnitas, quia non statim moriuntur, sicut hi qui sunt gladio
interfecti. Doloris autem interioris causa fuit, primo quidem, omnia
peccata humani generis, pro quibus satisfaciebat patiendo, unde ea
quasi sibi adscribit, dicens in Psalmo, verba delictorum meorum.
Secundo, specialiter casus Iudaeorum et aliorum in eius mortem
delinquentium, et praecipue discipulorum, qui scandalum passi fuerant
in Christi passione. Tertio etiam amissio vitae corporalis, quae
naturaliter est horribilis humanae naturae. Secundo potest magnitudo
considerari ex perceptibilitate patientis. Nam et secundum corpus erat
optime complexionatus, cum corpus eius fuerit formatum miraculose
operatione spiritus sancti, sicut et alia quae per miracula facta
sunt, sunt aliis potiora, ut Chrysostomus dicit de vino in quod
Christus aquam convertit in nuptiis. Et ideo in eo maxime viguit
sensus tactus, ex cuius perceptione sequitur dolor. Anima etiam,
secundum vires interiores, efficacissime apprehendit omnes causas
tristitiae. Tertio magnitudo doloris Christi patientis potest
considerari ex doloris puritate. Nam in aliis patientibus mitigatur
tristitia interior, et etiam dolor exterior, ex aliqua consideratione
rationis, per quandam derivationem seu redundantiam a superioribus
viribus ad inferiores. Quod in Christo patiente non fuit, unicuique
enim virium permisit agere quod est sibi proprium, sicut Damascenus
dicit. Quarto potest considerari magnitudo doloris Christi patientis
ex hoc quod passio illa et dolor a Christo fuerunt assumpta
voluntarie, propter finem liberationis hominum a peccato. Et ideo
tantam quantitatem doloris assumpsit quae esset proportionata
magnitudini fructus qui inde sequebatur. Ex his igitur omnibus causis
simul consideratis manifeste apparet quod dolor Christi fuit maximus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ex uno tantum
praedictorum, scilicet ex laesione corporali, quae est causa
sensibilis doloris. Sed ex aliis causis multo magis dolor Christi
patientis augetur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod virtus moralis aliter mitigat tristitiam
interiorem, et aliter exteriorem dolorem sensibilem. Tristitiam enim
interiorem diminuit directe, in ea medium constituendo sicut in propria
materia. Medium autem in passionibus virtus moralis constituit, ut in
secunda parte habitum est, non secundum quantitatem rei, sed secundum
quantitatem proportionis, ut scilicet passio non excedat regulam
rationis. Et quia Stoici reputabant quod nulla tristitia esset ad
aliquid utilis, ideo credebant quod totaliter a ratione discordaret,
et per consequens quod totaliter esset sapienti vitanda. Sed secundum
rei veritatem, tristitia aliqua laudabilis est, ut Augustinus
probat, in XIV de Civ. Dei, quando scilicet procedit ex sancto
amore, ut puta cum aliquis tristatur de peccatis propriis vel alienis.
Assumitur etiam ut utilis ad finem satisfactionis pro peccato,
secundum illud II Cor. VII, quae secundum Deum est tristitia,
poenitentiam in salutem stabilem operatur. Et ideo Christus, ut
satisfaceret pro peccatis omnium hominum, assumpsit tristitiam maximam
quantitate absoluta, non tamen excedentem regulam rationis. Dolorem
autem exteriorem sensus virtus moralis directe non minuit, quia talis
dolor non obedit rationi, sed sequitur corporis naturam. Diminuit
tamen ipsum indirecte per redundantiam a superioribus viribus in
inferiores. Quod in Christo non fuit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod dolor animae separatae patientis pertinet ad
statum futurae damnationis, qui excedit omne malum huius vitae, sicut
sanctorum gloria excedit omne bonum praesentis vitae. Unde, cum
diximus Christi dolorem esse maximum, non comparamus ipsum dolori
animae separatae. Corpus autem Adae pati non poterat, nisi peccaret
et sic fieret mortale et passibile. Et minus doleret patiens quam
corpus Christi, propter rationes praedictas. Ex quibus etiam apparet
quod etiam si, per impossibile, ponatur quod Adam in statu
innocentiae passus fuisset, minor fuisset eius dolor quam Christi.
Ad quartum dicendum quod Christus non solum doluit pro amissione vitae
corporalis propriae, sed etiam pro peccatis omnium aliorum. Qui dolor
in Christo excessit omnem dolorem cuiuslibet contriti. Tum quia ex
maiori sapientia et caritate processit, ex quibus dolor contritionis
augetur. Tum etiam quia pro omnium peccatis simul doluit, secundum
illud Isaiae LIII, vere dolores nostros ipse tulit. Vita autem
corporalis Christi fuit tantae dignitatis, et praecipue propter
divinitatem unitam, quod de eius amissione etiam ad horam, magis esset
dolendum quam de amissione alterius hominis per quantumcumque tempus.
Unde et philosophus dicit, in III Ethic., quod virtuosus plus
diligit vitam suam quanto scit eam esse meliorem, et tamen eam exponit
propter bonum virtutis. Et similiter Christus vitam suam maxime
dilectam exposuit propter bonum caritatis, secundum illud Ierem.
XII, dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius.
Ad quintum dicendum quod innocentia patientis minuit dolorem passionis
quantum ad numerum, quia, dum nocens patitur, dolet non solum de
poena, sed etiam de culpa; innocens autem solum de poena. Qui tamen
dolor in eo augetur ex innocentia, inquantum apprehendit nocumentum
illatum ut magis indebitum. Unde etiam et alii magis sunt
reprehensibiles si eis non compatiuntur, secundum illud Isaiae
LVII, iustus autem perit, et non est qui recogitet in corde suo.
Ad sextum dicendum quod Christus voluit genus humanum a peccatis
liberare, non sola potestate, sed etiam iustitia. Et ideo non solum
attendit quantam virtutem dolor eius haberet ex divinitate unita, sed
etiam quantum dolor eius sufficeret secundum naturam humanam, ad tantam
satisfactionem.
|
|