|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
passus secundum totam animam. Anima enim patitur, patiente corpore,
per accidens, inquantum est corporis actus. Sed anima non est actus
corporis secundum quamlibet partem eius, nam intellectus nullius
corporis actus est, ut dicitur in III de anima. Ergo videtur quod
Christus non fuerit passus secundum totam animam.
2. Praeterea, quaelibet potentia animae patitur a suo obiecto. Sed
superioris partis rationis obiectum sunt rationes aeternae, quibus
inspiciendis et consulendis intendit, ut Augustinus dicit, XII de
Trin. Ex rationibus autem aeternis nullum potuit Christus pati
nocumentum, cum in nullo ei contrariarentur. Ergo videtur quod non
fuerit passus secundum totam animam.
3. Praeterea, quando passio sensibilis usque ad rationem pertingit,
tunc dicitur completa passio. Quae in Christo non fuit, ut
Hieronymus dicit, sed solum propassio. Unde et Dionysius dicit, in
epistola ad Ioannem Evangelistam, quod passiones sibi illatas
patiebatur secundum iudicare solum. Non ergo videtur quod Christus
secundum totam animam pateretur.
4. Praeterea, passio dolorem causat. Sed in intellectu speculativo
non est dolor, quia delectationi quae est ab eo quod est considerare,
nulla tristitia opponitur, ut philosophus dicit, I Topic. Ergo
videtur quod Christus non pateretur secundum totam animam.
Sed contra est quod in Psalmo dicitur, ex persona Christi, repleta
est malis anima mea, Glossa, non vitiis, sed doloribus, quibus
anima carni compatitur, vel malis, scilicet pereuntis populi,
compatiendo. Non autem fuisset anima eius his malis repleta, si non
secundum totam animam passus esset. Ergo Christus secundum totam
animam passus est.
Respondeo dicendum quod totum dicitur respectu partium. Partes autem
animae dicuntur potentiae eius. Sic ergo dicitur anima tota pati,
inquantum patitur secundum suam essentiam, vel inquantum secundum omnes
suas potentias patitur. Sed considerandum est quod aliqua potentia
animae potest pati dupliciter. Uno modo, passione propria, quae
quidem est secundum quod patitur a suo obiecto, sicut si visus patiatur
ex superabundantia visibilis. Alio modo patitur aliqua potentia
passione subiecti super quod fundatur, sicut visus patitur patiente
sensu tactus in oculo, super quem fundatur visus; puta cum oculus
pungitur, aut etiam distemperatur per calorem. Sic igitur dicendum
quod, si intelligamus totam animam ratione suae essentiae, sic
manifestum est totam animam Christi passam esse. Nam tota essentia
animae coniungitur corpori ita quod tota est in toto, et tota in
qualibet parte eius. Et ideo, corpore patiente et disposito ad
separationem ab anima, tota anima patiebatur. Si vero intelligamus
totam animam secundum omnes potentias eius, sic, loquendo de
passionibus propriis potentiarum, patiebatur quidem secundum omnes
vires inferiores, quia in singulis viribus inferioribus animae, quae
circa temporalia operantur, inveniebatur aliquid quod erat causa
doloris Christi, sicut ex supra dictis patet. Sed secundum hoc
superior ratio non patiebatur in Christo ex parte sui obiecti,
scilicet Dei, qui non erat animae Christi causa doloris, sed
delectationis et gaudii. Secundum autem illum modum passionis quo
potentia aliqua dicitur pati ex parte sui subiecti, sic omnes potentiae
animae Christi patiebantur. Omnes enim potentiae animae Christi
radicantur in essentia eius, ad quam perveniebat passio, passo
corpore, cuius est actus.
Ad primum ergo dicendum quod, licet intellectus, secundum quod est
potentia quaedam, non sit corporis actus; essentia tamen animae est
corporis actus, in qua radicatur potentia intellectiva, ut in prima
parte habitum est.
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de passione quae est ex
parte proprii obiecti, secundum quam superior ratio in Christo passa
non fuit.
Ad tertium dicendum quod dolor tunc dicitur esse passio perfecta, per
quam anima perturbatur, quando passio sensitivae partis pertingit usque
ad immutandam rationem a rectitudine sui actus, ut scilicet sequatur
passionem, et non habeat liberum arbitrium super eam. Sic autem
passio sensitivae partis non pervenit in Christo usque ad rationem,
sed ex parte subiecti, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod intellectus speculativus non potest habere
dolorem vel tristitiam ex parte sui obiecti, quod est verum absolute
consideratum, quod est perfectio eius. Potest tamen ad ipsum
pertinere dolor, vel causa doloris, per modum iam dictum.
|
|