|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod anima Christi, in
articulo illius passionis, non tota frueretur fruitione beata.
Impossibile est enim simul dolere et gaudere, cum dolor et gaudium
sint contraria. Sed anima Christi tota patiebatur dolorem in tempore
passionis, ut supra habitum est. Non ergo poterat esse ut tota
frueretur.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod
tristitia, si sit vehemens, non solum impedit delectationem
contrariam, sed quamcumque, et e converso. Dolor autem passionis
Christi fuit maximus, ut ostensum est, et similiter delectatio
fruitionis est maxima, ut in primo secundae partis habitum est. Non
ergo potuit esse quod anima Christi tota simul pateretur et frueretur.
3. Praeterea, fruitio beata est secundum cognitionem et amorem
divinorum, ut patet per Augustinum, in I de Doct. Christ. Sed
non omnes vires animae attingunt ad cognoscendum et amandum Deum. Non
ergo tota anima Christi fruebatur.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod
divinitas Christi permisit carni agere et pati quae propria. Ergo,
pari ratione, cum proprium esset animae Christi, inquantum erat
beata, quod frueretur, passio eius fruitionem non impediebat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est prius, tota anima potest
intelligi et secundum essentiam, et secundum omnes eius potentias. Si
autem intelligatur secundum essentiam, sic tota anima fruebatur,
inquantum est subiectum superioris partis animae, cuius est frui
divinitate, ut, sicut passio ratione essentiae attribuitur superiori
parti animae, ita e converso fruitio ratione superioris partis animae
attribuatur essentiae. Si vero accipiamus totam animam ratione omnium
potentiarum eius, sic non tota anima fruebatur, nec directe quidem,
quia fruitio non potest esse actus cuiuslibet partis animae; nec per
redundantiam, quia, dum Christus erat viator, non fiebat redundantia
gloriae a superiori parte in inferiorem, nec ab anima in corpus. Sed
quia nec e converso superior pars animae non impediebatur circa id quod
est sibi proprium, per inferiorem, consequens est quod superior pars
animae perfecte fruebatur, Christo patiente.
Ad primum ergo dicendum quod gaudium fruitionis non contrariatur
directe dolori passionis, quia non sunt de eodem. Nihil enim prohibet
contraria eidem inesse non secundum idem. Et sic gaudium fruitionis
potest pertinere ad superiorem partem rationis per proprium actum,
dolor autem passionis secundum suum subiectum. Ad essentiam vero
animae pertinet dolor passionis ex parte corporis, cuius est forma,
gaudium vero fruitionis ex parte potentiae, cui subiicitur.
Ad secundum dicendum quod verbum illud philosophi habet veritatem
ratione redundantiae quae naturaliter fit ab una potentia animae in
aliam. Sed hoc in Christo non fuit, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de totalitate animae
quantum ad eius potentias.
|
|