|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit ab
alio occisus, sed a seipso. Dicit enim ipse, Ioan. X, nemo a me
tollit animam meam, sed ego pono eam. Ille autem dicitur aliquem
occidere qui animam eius tollit. Non est ergo Christus ab aliis
occisus, sed a seipso.
2. Praeterea, illi qui ab aliis occiduntur, paulatim, debilitata
natura, deficiunt. Et maxime hoc apparet in crucifixis, ut enim
dicit Augustinus, in IV de Trin., longa morte cruciabantur ligno
suspensi. In Christo autem non hoc accidit, nam clamans voce magna
emisit spiritum, ut dicitur Matth. XXVII. Non ergo Christus
est ab aliis occisus, sed a seipso.
3. Praeterea, illi qui ab aliis occiduntur, per violentiam
moriuntur, et ita non voluntarie, quia violentum opponitur
voluntario. Sed Augustinus dicit, in IV de Trin., quod spiritus
Christi non deseruit carnem invitus, sed quia voluit, quando voluit,
et quomodo voluit. Non ergo Christus est ab aliis occisus, sed a
seipso.
Sed contra est quod dicitur Luc. XVIII, postquam
flagellaverint, occident eum.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse causa alicuius effectus
dupliciter. Uno modo, directe ad illud agendo. Et hoc modo
persecutores Christi eum occiderunt, quia sufficientem causam mortis
ei intulerunt, cum intentione occidendi ipsum et effectu subsequente;
quia scilicet ex illa causa est mors subsecuta. Alio modo dicitur
aliquis causa alicuius indirecte, scilicet quia non impedit, cum
impedire possit, sicut si dicatur aliquis alium perfundere quia non
claudit fenestram, per quam imber ingreditur. Et hoc modo ipse
Christus fuit causa passionis et mortis. Poterat enim suam passionem
et mortem impedire. Primo quidem, adversarios reprimendo, ut eum aut
non vellent, aut non possent interficere. Secundo, quia spiritus
eius habebat potestatem conservandi naturam carnis suae, ne a quocumque
laesivo inflicto opprimeretur. Quod quidem habuit anima Christi quia
erat verbo Dei coniuncta in unitate personae, ut Augustinus dicit,
in IV de Trin. Quia ergo anima Christi non repulit a proprio
corpore nocumentum illatum, sed voluit quod natura corporalis illi
nocumento succumberet, dicitur suam animam posuisse, vel voluntarie
mortuus esse.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, nemo tollit animam meam a
me, intelligitur, me invito. Quod enim aliquis ab invito aufert,
qui resistere non potest, id proprie dicitur tolli.
Ad secundum dicendum quod, ut Christus ostenderet quod passio illata
per violentiam eius animam non eripiebat, naturam corporalem in eius
fortitudine conservavit, ut etiam in extremis positus voce magna
clamaret. Quod inter alia miracula mortis eius computatur. Unde
dicitur Marci XV, videns autem centurio qui ex adverso stabat, quia
sic clamans exspirasset, ait, vere homo hic filius Dei erat. Fuit
etiam et mirabile in Christi morte quod velocius mortuus fuit aliis qui
simili poena afficiebantur. Unde dicitur Ioan. XIX, quod eorum
qui cum Christo erant fregerunt crura, ut cito morerentur, ad Iesum
autem cum venissent, invenerunt eum mortuum, unde non fregerunt eius
crura. Et Marci XV dicitur quod Pilatus mirabatur si iam
obiisset. Sicut enim eius voluntate natura corporalis conservata est
in suo vigore usque ad extremum, sic etiam, quando voluit, subito
cessit nocumento illato.
Ad tertium dicendum quod Christus simul et violentiam passus est, ut
moreretur, et tamen voluntarie mortuus fuit, quia violentia corpori
eius illata est, quae tamen tantum corpori eius praevaluit quantum ipse
voluit.
|
|