|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit ex
obedientia mortuus. Obedientia enim respicit praeceptum. Sed non
legitur Christo fuisse praeceptum quod ipse pateretur. Non ergo ex
obedientia passus fuit.
2. Praeterea, illud dicitur ex obedientia aliquis facere quod facit
ex necessitate praecepti. Christus autem non ex necessitate, sed
voluntarie passus fuit. Non ergo passus est ex obedientia.
3. Praeterea, caritas est excellentior virtus quam obedientia. Sed
Christus legitur ex caritate passus, secundum illud Ephes. V,
ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit
semetipsum pro nobis. Ergo passio Christi magis debet attribui
caritati quam obedientiae.
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, factus est obediens patri
usque ad mortem.
Respondeo dicendum quod convenientissimum fuit quod Christus ex
obedientia pateretur. Primo quidem, quia hoc conveniebat
iustificationi humanae, ut, sicut per unius hominis inobedientiam
peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam
iusti constituantur multi, ut dicitur Rom. V. Secundo, hoc fuit
conveniens reconciliationi Dei ad homines, secundum illud Rom. V,
reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, inquantum scilicet ipsa
mors Christi fuit quoddam sacrificium acceptissimum Deo, secundum
illud Ephes., tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
Deo in odorem suavitatis. Obedientia vero omnibus sacrificiis
antefertur, secundum illud I Reg. XV, melior est obedientia quam
victimae. Et ideo conveniens fuit ut sacrificium passionis et mortis
Christi ex obedientia procederet. Tertio, hoc conveniens fuit eius
victoriae, qua de morte et auctore mortis triumphavit. Non enim miles
vincere potest nisi duci obediat. Et ita homo Christus victoriam
obtinuit per hoc quod Deo fuit obediens, secundum illud Proverb.
XXI, vir obediens loquitur victorias.
Ad primum ergo dicendum quod Christus mandatum accepit a patre ut
pateretur, dicitur enim Ioan. X, potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, et hoc mandatum accepi a
patre meo, scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo, ut
Chrysostomus dicit, non est intelligendum quod prius expectaverit
audire, et opus fuerit ei discere, sed voluntarium monstravit
processum, et contrarietatis ad patrem suspicionem destruxit. Quia
tamen in morte Christi lex vetus consummata est, secundum illud quod
ipse moriens dixit, Ioan. XIX, consummatum est; potest intelligi
quod patiendo omnia veteris legis praecepta implevit. Moralia quidem,
quae in praeceptis caritatis fundantur, implevit inquantum passus est
et ex dilectione patris, secundum illud Ioan. XIV, ut cognoscat
mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater sic
facio, surgite, eamus hinc, scilicet ad locum passionis, et etiam ex
dilectione proximi, secundum illud Galat. II dilexit me, et
tradidit semetipsum pro me. Caeremonialia vero praecepta legis, quae
ad sacrificia et oblationes praecipue ordinantur, implevit Christus
sua passione inquantum omnia antiqua sacrificia figurae fuerunt illius
veri sacrificii quod Christus obtulit moriendo pro nobis. Unde
dicitur Coloss. II, nemo vos iudicet in cibo aut in potu, aut in
parte diei festi aut Neomeniae, quae sunt umbra futurorum, corpus
autem Christi, eo scilicet quod Christus comparatur ad illa sicut
corpus ad umbram. Praecepta vero iudicialia legis, quae praecipue
ordinantur ad satisfaciendum iniuriam passis, implevit Christus sua
passione, quoniam, ut in Psalmo dicitur, quae non rapuit, tunc
exsolvit, permittens se ligno affigi pro pomo quod de ligno homo
rapuerat contra Dei mandatum.
Ad secundum dicendum quod obedientia, etsi importet necessitatem
respectu eius quod praecipitur, tamen importat voluntatem respectu
impletionis praecepti. Et talis fuit obedientia Christi. Nam ipsa
passio et mors, secundum se considerata, naturali voluntati
repugnabat, volebat tamen Christus Dei voluntatem circa hoc implere,
secundum illud Psalmi, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus,
volui. Unde dicebat, Matth. XXVI, si non potest transire a me
calix iste nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Ad tertium dicendum quod eadem ratione Christus passus est ex
caritate, et obedientia, quia etiam praecepta caritatis nonnisi ex
obedientia implevit; et obediens fuit ex dilectione ad patrem
praecipientem.
|
|