|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus pater non
tradiderit Christum passioni. Iniquum enim et crudele esse videtur
quod innocens passioni et morti tradatur. Sed, sicut dicitur Deut.
XXXII Deus fidelis et absque ulla iniquitate. Ergo Christum
innocentem non tradidit passioni et morti.
2. Praeterea, non videtur quod aliquis a seipso, et ab alio morti
tradatur. Sed Christus tradidit semetipsum pro nobis, secundum quod
dicitur Isaiae LIII, tradidit in mortem animam suam. Non ergo
videtur quod Deus pater eum tradiderit.
3. Praeterea, Iudas vituperatur ex eo quod tradidit Christum
Iudaeis, secundum illud Ioan. VI, unus ex vobis Diabolus est,
quod dicebat propter Iudam, qui eum erat traditurus. Similiter etiam
vituperantur Iudaei, qui eum tradiderunt Pilato, secundum quod ipse
dicit, Ioan. XVIII, gens tua et pontifices tui tradiderunt te
mihi. Pilatus autem tradidit ipsum ut crucifigeretur, ut habetur
Ioan. XIX, non est autem conventio iustitiae cum iniquitate, ut
dicitur II Cor. VI. Ergo videtur quod Deus pater Christum non
tradiderit passioni.
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, proprio filio suo non
pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus passus est
voluntarie ex obedientia patris. Unde secundum tria Deus pater
tradidit Christum passioni. Uno quidem modo, secundum quod sua
aeterna voluntate praeordinavit passionem Christi ad humani generis
liberationem, secundum illud quod dicitur Isaiae LIII, dominus
posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; et iterum, dominus voluit
conterere eum in infirmitate. Secundo, inquantum inspiravit ei
voluntatem patiendi pro nobis, infundendo ei caritatem. Unde ibidem
sequitur, oblatus est quia voluit. Tertio, non protegendo eum a
passione, sed exponendo persequentibus. Unde, ut legitur Matth.
XXVII, pendens in cruce Christus dicebat, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? Quia scilicet potestati persequentium eum exposuit,
ut Augustinus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod innocentem hominem passioni et morti
tradere contra eius voluntatem, est impium et crudele. Sic autem
Deus pater Christum non tradidit, sed inspirando ei voluntatem
patiendi pro nobis. In quo ostenditur et Dei severitas, qui peccatum
sine poena dimittere noluit, quod significat apostolus dicens, proprio
filio suo non pepercit, et bonitas eius, in eo quod, cum homo
sufficienter satisfacere non posset per aliquam poenam quam pateretur,
ei satisfactorem dedit, quod significavit apostolus dicens, pro nobis
omnibus tradidit illum. Et Rom. III dicit, quem, scilicet
Christum, per fidem propitiatorem proposuit Deus in sanguine ipsius.
Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod Deus, tradidit
semetipsum in mortem eadem voluntate et actione qua et pater tradidit
eum. Sed inquantum homo, tradidit semetipsum voluntate a patre
inspirata. Unde non est contrarietas in hoc quod pater tradidit
Christum, et ipse tradidit semetipsum.
Ad tertium dicendum quod eadem actio diversimode iudicatur in bono vel
in malo, secundum quod ex diversa radice procedit. Pater enim
tradidit Christum, et ipse seipsum, ex caritate, et ideo laudantur.
Iudas autem tradidit ipsum ex cupiditate, Iudaei ex invidia,
Pilatus ex timore mundano, quo timuit Caesarem, et ideo ipsi
vituperantur.
|
|