|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum pati a gentilibus. Quia enim per mortem Christi homines
erant a peccato liberandi, conveniens videretur ut paucissimi in morte
eius peccarent. Peccaverunt autem in morte eius Iudaei, ex quorum
persona dicitur, Matth. XXI, hic est heres; venite, occidamus
eum. Ergo videtur conveniens fuisse quod in peccato occisionis
Christi gentiles non implicarentur.
2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed figuralia
sacrificia veteris legis non gentiles, sed Iudaei offerebant. Ergo
neque passio Christi, quae fuit verum sacrificium, impleri debuit per
manus gentilium.
3. Praeterea, sicut dicitur Ioan. V, Iudaei quaerebant
Christum interficere, non solum quia solvebat sabbatum, sed etiam
quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Sed haec
videbantur esse solum contra legem Iudaeorum, unde et ipsi dicunt,
Ioan. XIX, secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
Videtur ergo conveniens fuisse quod Christus non a gentilibus, sed a
Iudaeis pateretur, et falsum esse quod dixerunt, nobis non licet
interficere quemquam, cum multa peccata secundum legem morte
puniantur, ut patet Levit. XX.
Sed contra est quod ipse dominus dicit, Matth. XX, tradent eum
gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum.
Respondeo dicendum quod in ipso modo passionis Christi praefiguratus
est effectus ipsius. Primo enim passio Christi effectum salutis
habuit in Iudaeis, quorum plurimi in morte Christi baptizati sunt,
ut patet Act. II et IV. Secundo vero, Iudaeis praedicantibus,
effectus passionis Christi transivit ad gentes. Et ideo conveniens
fuit ut Christus a Iudaeis pati inciperet, et postea, Iudaeis
tradentibus, per manus gentilium eius passio finiretur.
Ad primum ergo dicendum quod, quia Christus, ad ostendendam
abundantiam caritatis suae, ex qua patiebatur, in cruce positus veniam
persecutoribus postulavit; ut huius petitionis fructus ad Iudaeos et
gentiles perveniret, voluit Christus ab utrisque pati.
Ad secundum dicendum quod passio Christi fuit sacrificii oblatio
inquantum Christus propria voluntate mortem sustinuit ex caritate.
Inquantum autem a persecutoribus est passus, non fuit sacrificium,
sed peccatum gravissimum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, Iudaei dicentes,
nobis non licet interficere quemquam, intellexerunt non sibi licere
interficere quemquam propter festi diei sanctitatem, quam celebrare iam
coeperant. Vel hoc dicebant, ut Chrysostomus dicit, quia volebant
eum occidi, non tanquam transgressorem legis, sed tanquam publicum
hostem, quia regem se fecerat, de quo non erat eorum iudicare. Vel
quia non licebat eis crucifigere, quod cupiebant, sed lapidare, quod
in Stephano fecerunt. Vel melius dicendum est quod per Romanos,
quibus erant subiecti, erat eis potestas occidendi interdicta.
|
|