|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod persecutores Christi
eum cognoverunt. Dicitur enim Matth. XXI, quod agricolae,
videntes filium, dixerunt intra se, hic est heres, venite, occidamus
eum. Ubi dicit Hieronymus, manifestissime dominus probat his verbis
Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium
crucifixisse. Intellexerunt enim esse illum cui pater per prophetam
dicit, postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Ergo
videtur quod cognoverunt eum esse Christum, vel filium Dei.
2. Praeterea, Ioan. XV dominus dixit, nunc autem et viderunt et
oderunt et me et patrem meum. Quod autem videtur, manifeste
cognoscitur. Ergo Iudaei, cognoscentes Christum, ex causa odii ei
passionem intulerunt.
3. Praeterea, in quodam sermone Ephesini Concilii dicitur, sicut
qui chartam imperialem disrumpit, tanquam imperatoris disrumpens
verbum, ad mortem adducitur, sic crucifigens Iudaeus quem viderat,
poenas dabit tanquam in ipsum Deum verbum praesumptiones iniiciens.
Hoc autem non esset si eum Dei filium esse non cognoverunt, quia
ignorantia eos excusasset. Ergo videtur quod Iudaei crucifigentes
Christum cognoverunt eum esse filium Dei.
Sed contra est quod dicitur I Cor. II, si cognovissent, nunquam
dominum gloriae crucifixissent. Et Act. III dicit Petrus,
Iudaeis loquens, scio quod per ignorantiam fecistis sicut et principes
vestri. Et dominus, in cruce pendens, dixit, pater, dimitte
illis, non enim sciunt quid faciunt.
Respondeo dicendum quod apud Iudaeos quidam erant maiores, et quidam
minores. Maiores quidem, qui eorum principes dicebantur,
cognoverunt, ut dicitur in libro quaest. Nov. et Vet. Test.,
sicut et Daemones cognoverunt, eum esse Christum promissum in lege,
omnia enim signa videbant in eo quae dixerant futura prophetae.
Mysterium autem divinitatis eius ignorabant, et ideo apostolus dixit
quod, si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent.
Sciendum tamen quod eorum ignorantia non eos excusabat a crimine, quia
erat quodammodo ignorantia affectata. Videbant enim evidentia signa
ipsius divinitatis, sed ex odio et invidia Christi ea pervertebant,
et verbis eius, quibus se Dei filium fatebatur, credere noluerunt.
Unde ipse de eis dicit, Ioan. XV, si non venissem, et locutus
eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non
habent de peccato suo. Et postea subdit, si opera non fecissem in eis
quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Et sic ex persona eorum
accipi potest quod dicitur Iob XXI, dixerunt Deo, recede a
nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Minores vero, idest
populares, qui mysteria Scripturae non noverant, non plene
cognoverunt ipsum esse nec Christum nec filium Dei, licet aliqui
eorum etiam in eum crediderint. Multitudo tamen non credidit. Et si
aliquando dubitarent an ipse esset Christus, propter signorum
multitudinem, et efficaciam doctrinae, ut habetur Ioan. VII,
tamen postea decepti fuerunt a suis principibus ut eum non crederent
neque filium Dei neque Christum. Unde et Petrus eis dixit, scio
quod per ignorantiam hoc fecistis, sicut et principes vestri, quia
scilicet per principes seducti erant.
Ad primum ergo dicendum quod illa verba dicuntur ex persona colonorum
vineae, per quos significantur rectores illius populi, qui eum
cognoverunt esse heredem, inquantum cognoverunt eum esse Christum
promissum in lege. Sed contra hanc responsionem videtur esse quod illa
verba Psalmi, postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam,
eidem dicuntur cui dicitur, filius meus es tu, ego hodie genui te.
Si ergo cognoverunt eum esse illum cui dictum est, postula a me et
dabo tibi gentes hereditatem tuam, sequitur quod cognoverunt eum esse
filium Dei. Chrysostomus etiam, ibidem, dicit quod cognoverunt eum
esse filium Dei. Beda etiam dicit, super illud Luc. XXIII,
quia nesciunt quid faciunt, notandum, inquit, quod non pro eis orat
qui, quem filium Dei intellexerunt, crucifigere quam confiteri
maluerunt. Sed ad hoc potest responderi quod cognoverunt eum esse
filium Dei non per naturam, sed per excellentiam gratiae singularis.
Possumus tamen dicere quod etiam verum Dei filium cognovisse
dicuntur, quia evidentia signa huius rei habebant, quibus tamen
assentire propter odium et invidiam noluerunt, ut eum cognoscerent esse
filium Dei.
Ad secundum dicendum quod ante illa verba praemittitur, si opera non
fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, et
postea subditur, nunc autem viderunt, et oderunt et me et patrem
meum. Per quod ostenditur quod, videntes opera Christi mirifica, ex
odio processit quod eum filium Dei non cognoverunt.
Ad tertium dicendum quod ignorantia affectata non excusat a culpa sed
magis videtur culpam aggravare, ostendit enim hominem sic vehementer
esse affectum ad peccandum quod vult ignorantiam incurrere ne peccatum
vitet. Et ideo Iudaei peccaverunt, non solum hominis Christi, sed
tanquam Dei crucifixores.
|
|