|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod passio Christi non
causaverit nostram salutem per modum meriti. Passionum enim principia
non sunt in nobis. Nullus autem meretur vel laudatur nisi per id cuius
principium est in ipso. Ergo passio Christi nihil est operata per
modum meriti.
2. Praeterea, Christus ab initio suae conceptionis meruit et sibi
et nobis, ut supra dictum est. Sed superfluum est iterum mereri id
quod alias meruerat. Ergo Christus per suam passionem non meruit
nostram salutem.
3. Praeterea, radix merendi est caritas. Sed caritas Christi non
fuit magis augmentata in passione quam ante. Ergo non magis meruit
salutem nostram patiendo quam ante fecerat.
Sed contra est quod, super illud Philipp. II, propter quod et
Deus exaltavit illum etc., dicit Augustinus, humilitas passionis
claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed ipse
clarificatus est non solum in seipso, sed etiam in suis fidelibus, ut
ipse dicit, Ioan. XVII. Ergo videtur quod ipse meruit salutem
suorum fidelium.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christo data est
gratia non solum sicut singulari personae, sed inquantum est caput
Ecclesiae, ut scilicet ab ipso redundaret ad membra. Et ideo opera
Christi hoc modo se habent tam ad se quam ad sua membra, sicut se
habent opera alterius hominis in gratia constituti ad ipsum.
Manifestum est autem quod quicumque in gratia constitutus propter
iustitiam patitur, ex hoc ipso meretur sibi salutem, secundum illud
Matth. V, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
Unde Christus non solum per suam passionem sibi, sed etiam omnibus
suis membris meruit salutem.
Ad primum ergo dicendum quod passio inquantum huiusmodi, habet
principium ab exteriori. Sed secundum quod eam aliquis voluntarie
sustinet, habet principium ab interiori.
Ad secundum dicendum quod Christus a principio suae conceptionis
meruit nobis salutem aeternam, sed ex parte nostra erant impedimenta
quaedam, quibus impediebamur consequi effectum praecedentium
meritorum. Unde, ad removendum illa impedimenta, oportuit Christum
pati, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod passio Christi habuit aliquem effectum quem
non habuerunt praecedentia merita, non propter maiorem caritatem, sed
propter genus operis, quod erat conveniens tali effectui, ut patet ex
rationibus supra inductis de convenientia passionis Christi.
|
|